- Project Runeberg -  Svedenborgs drömmar 1744 jemte andra hans anteckningar /
76

(1859) [MARC] Author: Emanuel Swedenborg With: Gustaf Klemming
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

significatur Ecclesia qvoad cognitiones boni et veri; et per
Regem Babelis falsificatio et prophanatio illarum, inde est
qvod hie dicatur venturus eum Eqvo et Curru et Eqvitibus,
et qvod præ abundantia Eqvorum obteget pulvis eorum.
Væ Urbi sangvinum, tota mendacio plena, et Eqvus hinniens
et Currus saltitans, Nah: III: 1 ad 4; per urbem sangvinum
significatur doctrina ex falsificatis veris Verbi: præter aliis
im locis, ut Esaj: V; 26. 28. Jerem: VI: 23. Cap. VIII: 16.
Cap: XLVI: 4, 9. Cap: L: 37. 38. 43. Ezech: XVII: 15.
Cap. XXIII: 5. 20; Habak: I: 6. 8. 9. 10. Psalm: LXVI:
11. 12. Psalm: CXLVII: 10. Jntellectus veri Verbi falsi-
ficatus et deperditus etiam significatur per Eqvum rubrum,
nigrum et pallidum, in Apoc: VI: 4. 5. 8. Cum itaqve Eqvus
significat Jntellectum veri, et in opposito sensu Jntellectum
falsi, patet qvale est Verbum in sensu spirituali.

Notum est, qvod in Ægypto fuerint Hieroglyphica, et
hec inscripta Columnis, ac parietibus Templorum, etc: et
qvod non aliqvis hodie sciat, qve res per illa significatae
sunt; illa non fuerunt aliud qvam Correspondentiæ naturalium
et spiritualium, qgvibus Ægyptii plus qvam ali populi in
Asia suo tempore studuerunt, et secundum qyas vetustissimi
in Græcia suas Fabulas conscripserunt; stylus antiqvissimus
nec fuit alius: his hoc novum addam, qvod omnia qvæ in
Mundo spirituali coram Angelis et Spiritibus apparent, sint
unice Correspondentiæ; propter qvam causam tota Seriptura
Sacra per Correspondentias scripta est, ut per illam, qvia
talis, conjunetio hominum Ecclesiz cum Angelis Cæli esset.
At qvia Ægyptii, et cum illis. alii in Regnis Asiæ cæperunt
Correspondentias illas vertere in Jdololatrias, ad qvas filii
Jsraelis proni erant, ideo vetitum his erat revocare illas in
aliqyem usum a seipsis, ut clare patet ex Primo præcepto
Decalogi, ubi hæc, ”Non facies tibi Sculptile ullius figuræ,
qvæ in Cælis superius, et qvæ in terra inferius, et qvæ in
aqvis subter terram: non incurvabis te illis, neqve servies
illis, qvia Ego Jehovah Deus tuus, Deutr: V: 8. 9, præter
pluries alibi: ab eo tempore Scientia correspondentiarum

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Oct 11 12:55:39 2022 (aronsson) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/sveddrom44/0086.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free