- Project Runeberg -  Svenska riksdagsakter jämte andra handlingar som höra till statsförfattningens historia. Under tidehvarfvet 1521-1718 / 2. delen. 1561-1592 /
779

[MARC] [MARC] With: Emil Hildebrand, Oscar Alin
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

1587 779

et rerum scientia ipsius Ser:ti totique regno tam” in ecclesiasticis
dignitatibus quam in legationibus et cancellarie officiist utiles esse
possint.

7 (3). Camerarii, questores aliique, qui proventuum regni curam
habent, singulis annis, si rex in Polonia constitutus fuerit, eius M:ti
rationes tam redituum quam expensarum reddere tenebuntur, si” rex
postulaverit.” Ad eas autem percipiendas Sveci, qui regno Polonize
nullo juramento obstricti sunt, et non exteri a rege praeponi debent.
Rationes vero in Sveciam remittantur neque Polonis aut exteris inspi-
ciende vel conservande relinquantur.

8 ($£). In Livonia vel subiecta Russie parte nulli nisi qui regno
Svecie juramento obstricti sunt, neque etiam ii, qui Polonis vel affini-
tatis vel sanguinis vinculo juncti fuerint, arcibus preficiantur. Pre-
cipuis vero, Revaliensi, Narvensi, Ivanogrodensi, Wittensten, Hapsalensi
etc., Sveci presint. Juramentum vero a Livoniensibus, Svecize subiectis,
regi et regnis ipsius factum, est interpretandum quatenus ad per-
sonam ipsius regis, simul ac regnum Svecie respiciat, non vero ad
Poloniam, nam dissentione inter utrumque regnum, quod” absit,’ orta
Svecie adherebunt,” cui,” quod a Moschi tirannide liberati sint,” me-
rito acceptum ferre debent.

9 (4). Poloni sacerdotes vel Sveci, diverse ab incolis huius regni
relligionis, nihil in eadem tentabunt, sicut etiam episcopi et sacerdotes
sveci relligionem et ceremonias communi consensu receptas nulla ra-
tione post mortem M:tis regixe mutare vel profanare debent, seduloque
ser:mus princeps prospicere et cavere tenebitur, ne ulla hzeresis vel cal-
vinistarum, anabaptistarum, trinitariorum, arrianorum alteriusve” abusus
cuiuscumque nominis” in Sveciam introducatur. Atque” si qui ex Sve-
cis eiusmodi aliqua labe infecti fuerint neque in omnibus cum recepta
jam in hoc regno religione consenserint, ii ab omnibus dignitatibus et
honoribus omnino arceantur.? Przaeter eos autem, qui ad sustinendum
ministerium in unico sacello regio, ubicunque in regno tum constitutus
fuerit, sufficiunt, quorum numerus denarium excedere non debet, Poloni
aut alii diverse relligionis sacerdotes in Sveciam non veniant, ii quoque
regem in Poloniam euntem sequantur, neque dum in regno Svecize erunt,
negotiis politicis immisceant nec munia ecclesiastica vel beneficia
ambiant, seminaria vel scholas sive ludus puerorum litterarios instituant
sive in Svecia; sive subiecta Livonix aut Russie parte. A calumniis
et convitiis utraque pars sub poena publica abstineant.

10 (7). Foedus inter utrumque regnum sit perpetuum, offensive vero
et defensive tantum contra Moschum. Tractatio pacis semper fiat utrius-
que regni consensu et pari utilitate dabitque ser:mus princeps post
electionem operam, ne ulla pax cum dicto hoste in Polonia concluda-
tur, nisi regni Svecie digna ratio primum habita fuerit. Bellum neutra
pars dicto hosti inferat, nisi de communi consilio et deliberatione ordi-
num utriusque regni. Contra alios vero hostes auxilia praestent mutua,

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Dec 12 01:06:51 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/svriksdag/2/0791.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free