- Project Runeberg -  Skrifter / Del 1 /
228

(1883-1901) [MARC] Author: Christopher Jacob Boström With: Hans Edfeldt
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Verum hoc tamen nihil impedit, quominus eodem nomine etiam
adpelletur alia omnis natura, in qua est aliqua conscientiae sui
forma1), si praeter hanc unam nihil in ea respicitur. Nomen enim non
aliud sequitur et significat, quam quod in re nominata vel unice.vel
maxime animadvertitur; et quoniam natura omnis sibi conscia
mentis cujusdam est particeps, nomen quoque hujus participare debet,
quatenus praeter hanc nihil in ea consideratur. Sic v. gr. nomen
^auri obtinent, non tantum aurum ipsum sincerissimum, quamquam
id vere ac proprie, sed etiam res omnes ex eo confectae, et omne
etiam aes aureum, quantulumcunque illius contineant. Et recte id
quidem, si animus ad id dumtaxat, quod in iis sit auri, advertitur.

Quod si tamen ex ea ratione, quam diximus, nomen illud
mentis, quum proprie et absolute intelligitur, nisi ad Deum referri non
potest, facile quisque videt, ceteras naturas omnes, quae sui sibique
sint consciae, eodem vocis sensu non mentes, sed tantum mentis
(divinae) participes esse dicendas. Etenim iis quidem id nomen
tri-buitur sensu tantummodo relativo, qui magis vel minus verus est
atque proprius, prout similitudine illae magis vel minus prope ad
Deum accedunt.

His de notione mentis universa propositis, ad perceptionis
no-tionem considerandam progrediemur, saepius denuo ad illam
excu-tiendam reversuri. Obiter autem hoc addimus, ubicumque in rerum
natura mentem deprehenderimus, ibi etiam aliquid divini nos videre,
et quo magis illud, eo magis hoc alterum. Nihil autem divini est
nisi a Deo, quemadmodum nec quidquam aurei, nisi ab auro.

Cap. III.

De Perceptione generatim considerata.

Perceptio dicitur omnis conscientiae sui forma, quae mentis
cujusdam est determinatio, quatenus nisi ut talis non consideratur.

Nam si fieri non potest, ut mens aliquid percipiat, nisi sit
eadem aliquo modo sibi conscia, neque ut sit aliquo modo sibi
conscia, nisi item aliquid hoc ipso modo percipiat, sequitur pro-

i) Conf. p. 222.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 14:33:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/bcjskrift/1/0238.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free