Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Primum igitur, si res quaedam a nobis percipiuntur, quae sunt
veris perceptionibus magis minus contrariae jure colligere possumus,
eas non esse nisi nostras perceptiones relativas, quippe quibus eandem
illam notam competere viderimus. Atqui ex hoc genere sunt res
omnes sensibus subjectae, quae magis minus sunt externae et re*
motac et reales et menti veluti impenetrabiles etc. quorum omnia
contraria in veris perceptionibus nostris seu notionibus deprehendimus.
Itaque jam novimus, quid de toto hoc rerum genere sit statuendum.
Deinde, si perceptiones imperfectae esse non possunt, quin iis
subsint perceptiones quaedam perfectae, etiam mens quaedam
infinita reperiatur, necesse est, quae nihil non vere et absolute
per-cipiat. Nulla enim mens perceptiones alterius cujusdam melius per- ’
cipere potest, quam suas ipsius, cum suae ipsius sint omnia, quae
percipiat. Itaque mentes omnes imperfecte percipientes, ut esse
possint hujusmodi, necessario eam requirunt mentem, cujus
perceptiones perfecte ab ipsis imperfecte percipiantur.
Ñeque vera ea nisi una numero esse potest; nam si plures
ima-ginatione vel potius verbis fingere vellemus, menti vere cogitanti in
unam tamen confluerent. Ut enim inter se differre possent, diversis
determinari deberent perceptionibus; at quum omnia aeque
perci-perent, nulla in perceptionibus earum esset differentia. Ita vero ñeque
ut plures cogitari possent, ñeque adeo re vera esse plures; nam sola
cogitatione veram vim rerum assequimur.
Cap. VI.
De mente absoluta et relativa.
Ea mens dicitur absoluta, in qua nulla est vitae et consciente
sui defectio, vel cujus sunt perceptiones omnes formaliter perfectae.
Atque haec una etiam est infinita eo sensu, quo hoc intelligitur
absolute, ñeque tantum immensa, cujusmodi sunt v. gr. tempus et
spatium. Illud enim significat, nihil quidquam vere esse vel concipi
posse, quod non ab ipsa jam modo aeterno vere perceptum sit atque
cognitum. Cujus generis infinitatem menti absolutae competere ex
iis, quae supra1) modo expósita sunt, facillime colligitur.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>