- Project Runeberg -  Skrifter / Del 1 /
270

(1883-1901) [MARC] Author: Christopher Jacob Boström With: Hans Edfeldt
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

est, nisi in et una cum perceptionibus suis, in quibus sese ut
um-tatem a multitudine — ut determinatum a determfnante distinguit.

Quae ut probentur, jam hoc fundamenti loco ponimus, quod et
satis per se est perspicuum, aliquid esse non posse in alio, nisi item
et sit, et aliquid sit in se ipso. Nam illud ipsum Esse in alio
relationem quandam ad aliud continet; quare, si alterum esset in se
ipso absolute nihil, alterum in relatione esset ad absolute nihil i. e.
in nulla esset relatione, quod hypothesi repugnat. Quod si ens
omne, ut in mente sit et percipiatur, in se ipso item et esse et
aliquid esse oportet, sequitur, ut etiam in se ipso percipiatur, quum
significatio utriusque verbi sit eadem. Ut autem percipi in se ipso
possit, a se ipso etiam percipiatur, necesse est; nam si non
perci-peretur nisi ab alio, nec esset nisi in alio, ideoque non in se ipso,
quod tamen esse oportet. Et quia nihil a se ipso percipi potest,
nisi sui sibi sit conscium et forma vitae, ex his denique ea cogimus
et obtinemus, quae argumentatione hac petimus, primum ut omnia
in se et sibi sint viventia et sui conscia i. e. mentes; turn ut, si
praeterea ad mentem quandam referantur, eamque determinent,
etiam hujus sint perceptiones. Nam omnis perceptio forma est vitae
et conscientiae sui, quae tanquam determinatio ad mentem quandam
refertur.

Ceterum, ut haec minus mira videantur, etiam atque etiam est
reputandum, hoc loco non postulari, ut aliquid plane idem sit in
alio, atque in se ipso, nisi forte aliud illud aut mens ipsa absoluta
est, aut certe mens relativa majoris alicujus perfectionis. Ita minime
quidem necesse est, hominem quemque item plane esse in mente
divina vel alia quacumque, ut in sua ipsius; quod nisi ita esset, nulla
omnino foret distinctio inter ens absolutum et relativum. Neque
recte quis opinetur, earn argumenti nostri esse sententiam, ut v. gr.
lapis vel aliud quiddam ejusdem generis vita et consciehtia sui
gau-deat. Etenim, quoad lapis est, ita in nostra tantum est mente no*
straeque conscientiae modus, in quo nihil aut non multum vitae nos
deprehendimus. Id autem non impedit, quominus isti modo seu
formae aliquid subsit, quod, si vere percipiatur, mentibus seu
viri-bus vivis constet, licet nostra potestas et mensura percipiendi illuc

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 14:33:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/bcjskrift/1/0280.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free