- Project Runeberg -  Skrifter / Del 1 /
282

(1883-1901) [MARC] Author: Christopher Jacob Boström With: Hans Edfeldt
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

adimi potest, quin aut in aliud ens sui generis, aut in aliud omnino
genus transeat. Quorum utrumque in entia absoluta cadere, necesse
est, cum neque ulla ex parte imperfecte, neque nisi qualia sint in
se ipsis, percipiantur. Contra ea entia relativa neque a ceteris
omnibus sunt soluta, neque omnibus numeris perfecta; nam et, ut esse
omnino possint, entia desiderant, quae ipsis subsint, absoluta, et cum
non nisi magis minus ad horum accedant veritatem, gradibus eo
re-spectu fere innumeris crescere et decrescere possunt.

Ex his ita explicatis etiam intelligitur, entia absoluta esse non
posse subjectiva et idealia et activa eo sensu, ut sibi opposita
ha-beant alia quaedam tanquam objectiva et realia et passiva, vel
contra; sed quidquid in iis est subjectivum, idem etiam est objectivum,
et sic in ceteris. Idemque tenendum de aliis oppositionum
generi-bus, quae in entibus relativis occurrunt, quaeque praeterea tempore
et spatio non determinantur; nam quae hujus sunt generis ex istis
omnino exclusa sunt.

Altera entium absolutorum proprietas ea est, qua fit, ut haud
determinentur tempore et mutatione, sed in se vere aeterna sint et
immutabilia. Nam ens unumquodque est hoc ipsum et non aliud,
quia est hoc modo, non alio determinatum, et entia omnia absoluta
aut non sunt et percipiuntur ut talia, aut cum omnibus ac singulis
suis determinationibus percipiuntur. Ex quibus sequitur, ea nisi uno
modo esse et percipi non posse i. e. aeterna esse et immutabilia.
Quod si quis dubitaverit, num ista entia semper vel potius modo
aeterno re vera percipiantur, sibi in mentem revocet, velimus,
dili-genterque considered quae in Lib. I. Cap. V. de necessitate mentis
absolutae sunt disputata. Omnino tempore et mutatione
determinantur solae mentes finitae, quaeque earum sunt perceptiones
imper-fectae; in quibus cum non aeque perfecte omnes percipiuntur
de-terminationes, sed partim melius partim deterius, aliae menti
tran-seunt ab obscuritate seu potentia ad actum et claritatem, quae sic
exsistere dicuntur et crescere, aliae contra ab actu ad potentiam
devolvuntur, quae quidem decrescere et interire dicuntur.

Jam vero si entia absoluta non sunt temporalia et mutabilia,
sequitur, ut nec sint praeterita aut futura, nec oriantur aut intereant,

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 14:33:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/bcjskrift/1/0292.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free