- Project Runeberg -  Skrifter / Del 1 /
320

(1883-1901) [MARC] Author: Christopher Jacob Boström With: Hans Edfeldt
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Tum mens humana uni versa, tum omnes ac singulae ejus deter*
minationes, una conscientia sui indeterminata excepta, oppositorum
sunt unitates, et duobus constituuntur elementis relative diversis,
quorum unum est magis generale et indeterminatum, alterum magis
speciale et determinatum. Atque horum elementorum prius a mente
finita melius quasi perspicitur, quam posterius, si quidem ambo simul
et eodem puncto temporis percipiuntur, ideoque illud etiam veram
et absolutam essentiam magis ei referat, necesse est. Ita vero illud
est rei cujusque pars potior, quae in re tota conjuncta reperitur cum
altero elemento tanquam parte ejus deteriori. Illud videlicet magis
ea obtinet praedicata, quae enti competunt absoluto, hoc magis ea,
quae his sunt, opposita. Illud est magis vivens, suum, immutabile,
spirituale, praesens, unum, activum, causale, substantiate, verum,
bonum, pulchrum etc.1); hoc autem magis omnia horum contraria.
Quamquam, ut facile patet, haec elementa non eodem gradu
mo-doque adsunt in omnibus universi relativi partibus, sed ita, ut in
aliis alterum altero magis quasi praeponderet.

Quae si ad mentem humanam praecipue transferuntur, ex iis
intelligitur, earn in unoquoque vitae suae momento alia percipere
perfectius, alia imperfectius, ideoque alia in se habere magis interna
et centralia ac praesentia, alia contra magis externa et versus
peri-pheriam quasi rejecta et remota. Atque hinc sequitur, ut ea in
unoquoque vitae suae momento et centrum habeat et peripheriam,
seu medium et extrema, et quidem ita, ut sint, quae in ea simul
exstent, respectu spatii magis vel interna vel externa, quae autem
in ea succedunt, respectu temporis magis vel praesentia vel remota,
i. e. praeterita aut futura. Eademque etiam est causa, cur ipsa
numquam non sit universi sui centrum, nec quidquam in eo
repe-riat, quod dignitate superet vitam ac conscientiam sui, quippe qua
nihil in eo perfectius percipiat.

Verum non tantum in quovis momento, sed etiam in tota vita
sua temporali, si haec tanquam una simul consideratur, mens
humana medium habet et extrema, seu initium, medium et finem,
quum et tota iisdem constituatur elementis. Itaque si hoc modo

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 14:33:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/bcjskrift/1/0330.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free