Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Danmark-Norges Traktater 1651—64 (Traités du Danemark et de la Norvège 1651—64) - Sider ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
160 1654. 15. Sept. Nr. 7.
BILAG.
1654. 5. April (Westminster). Artiklerne 28 og 29 i Traktaten
mellem England og Generalstaterne angaaende Erstatning for
Anholdelsen af de engelske Skibe og Varer i Øresund i 1652
og Danmarks Optagelse i Freden.
Tr.: Samtidig! Tryk (Holl. C. P
, Charisius, Acta publ. Engelske.
1654). ,1. du Mont, Corps dipl. VI. Pars II. 76 f.
28. Item, quandoquidem naves et bona quædam Anglorum
prehensa et detenta fuerint in dominiis regis Daniæ a decimo
-octavo die Maji anno 1652, utrinque conventum, conclusum et
concordatum est atque Ordines Generales sese obligarunt, quem
admodnm et his præsentibns sese obligant, quod omnia et sin
gula naves et bona detenta, uti prædictum est, et in spede ad
huc manentia una cum vero et justo pretio eorum, quæ diven
dita, subducta seu aliter disposita sunt, intra quatuordecim dies
post appulsum mercatorum et nauclerorum, quorum interest,
vel procuratorum snoriim, qui ea recipiant, restituentur, atque
etiam damna, quæ ex eadem detentione Anglis prædictis illata
sunt, compensabuntur, prout de iis judicatum fuerit ab Edo
vardo Winslow, Jacobo Russell, Johanne Becx et Guilielmo van
der Cruyssen, arbitris indifferenter electis tam a parte Celsitu
dinis Suæ quam dictorum Ordinum Generalium (de cujus arbi
trii forma seu instrumento jam conventum est) ad examinanda
et determinanda postulata mercatorum, nauclerorum, proprieta
riorum, ad quos dictæ naves, bona et damna pertinent. Qui
dicti arbitri in aurifabrorum aula (vulgo Goldsmits Hall) hic
Londini vigesimo septimo proximi Junii, stilo veteri, convenient
vel citius, si fieri poterit, atque eodem die solemne juramentum
suscipient coram judicibus supremæ curiæ admiralitatis Angliæ
se omni respectui et relationi utriusque status et privati cujus
cunque commodo renunciaturos, atque insuper, quod prædicti
arbitri a primo die Augusti, proxime futuri, nisi prius consen
serint, in camera seperatim ab omnibus aliis tantisper clauden
tur absque foco, candela, cibo, potu aliove sustentaculo, donec
de rebus prædictis, ad se relatis, consenserint. Quæque sen
tentia ab iis lata fuerit utramque partem devinciet et obligabit.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>