- Project Runeberg -  Dissertatio Medica De Foeda Lue dicta Venerea /
2

(1705) Author: Johan Lindestolpe With: Lars Roberg - Tema: Medicine
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

lectione locorumque contrariantium fida collatione, inter
varias rei domesticæ angustias, jam inde à puerulo mihi
familiarissimas, non nisi difficulter partas ac prelo paratas.
Paucissimi tamen sunt, quos in hoc argumento sequi libuit:
nam ingens quidem extat apud Lipenium Biblioth. Med. p. 189.
Autorum in hac materia catalogus, præterquam quod & ipse
plurimos undecunque conquisiverim, super illos, quos partim
ex Bibliotheca Regia habere potui, partim ex Machaonum
nostrorum Bibliothecis, quæ antea instructissimæ,
nunc vero per funestissimum urbi incendium non nisi longo
tempore aut forte nunquam reparabile damnum ceperunt.
Multa porro sciens in hoc negotio præterii, ne excresceret
Dissertationis moles: nonnulla, quæ lubenter inseruissem,
fidissima semper comes paupertas denegavit; plurima etiam
per quandam ingenii hæsitantiam negligere contigit. Tuum
erit, B. L. æqui bonique consulere, quidquid hic est omissum;
præcipue vero non succensere, quod nude interdum, ubi
requirebat argumentum, certe non ex quadam animi
prurigine, partes, quas vestes celant, nominando, deflexerim
paululum ab illo more, quo in communi vita ad externam
quandam civilitatem componere sermones nostros solemus.
Cum enim etiam scelera, licet gravia, recte tamen
nominari, & in ea secundum omnes suas circumstantias juste
inquiri, videamus: hominum præterea turpia peccata & occulta
sæpe, tamen suis nominare nominibus & coloribus describere
liceat Oratori; quidni sperem, disceptantibus in Æsculapii
porticu Medicis, bonos concessuros, ut, non quidem
captandi risus, sed doctrinæ gratia, illas, quibus constamus
omnes, venas nervosque nominent, quas creare partes
Optimus Conditor non dedignatus est. Illius facile veniam me
obtenturum, certus sum, quod sermonis siccitas, sesamo &
papavere destituta, ad verborum phaleras & ornamenta
pertingere nequeat: nam ornari res ipsa vetat, contenta
doceri.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 19:38:25 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/defoedalue/0010.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free