Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - I. N. J. Oratio, habita in Conventu Synodali Aboæ d. 15 Sept. 1775
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Holmiæ apud Amundum Laurentii in 4:o. Sequitur translator
Lutheri versionem, ejusque servat librorum præfationes.
Addidit vero Hieronymi vitas sanctorum Scriptorum. Dictum 1
Joh. V: 7 de tribus in cælo testibus, quod in primis Novi
Testamenti editionibus omiserat Lutherus, heic additum
reperitur. Exiade vero, quod Lutherus hunc locum omiserit, non
licet colligere, quod pro adulterina Seripturæ parte eum
habuerit; sed factum hoc inde est, quod in Codice suo Græco,
quo tum temporis utebatur, non extiterit. Notum enim est,
dari exemplaria satis antiqua, in quibus hic versiculus non
comparet; sed dantur multo plura ubi legitur. Falsissima vero
est Socinianorum criminatio, quasidemum post Concilium
Nicænum hoc comma fuerit textui insertum. Diu enim ante hoc
Concilium in Patrum operibus, et præcipue apud Cyprianum
citatur. Ex adverso vero non absque caussa suspicatur
Hieronymus, dictum hoc, quia jugulum Arianorum petat, ab iis,
durante ipsorum dominio sub Constantio et Valente
Imperatoribus, nequiter in variis exemplaribus fuisse erasum et
expunctum. Sed ex hoc diverticulo in viam redeamus
Nullam prima Finnica editio facit versuum distinctionem;
addit vero locis difficilioribus nonnullis vel in fine capitum,
vel in margine breves observationes, ubi etiam loca aliqua
parallela citantur. Praeterea simillimum est hoc Novum
Testamentum, typos quod spectat, isti Svecano, quod biennio post
vel 1550 ex eadem officina prodiit. Plures tamen figuræ ligno
incisæ adsunt in Finnico, et in Svecano desiderantur
observationes quas vel e Lutheri editionibus sumsit vel ipse
addidit Finnicus interpres. Loca parallela interdum plura interdum
pauciora adduxit, quam Lutherus aut Svecus translator.
Postquam versor generali præfamine ostenderat
utilitatem et necessitatem translationis Seripturæ S. in linguam
vulgarem, brevem consignat historiam de initiis et propagatione
Christianismi in Finlandia. Demum indicat se inter plures
dialectos in vasta hac regione adoptasse cum dicendi et
scribendi morem, qui circa Aboam est usitatus.
Auctor versionis hujus Novi Testamenti, qui et aliis
laboribus, ut mox videbimus, de Ecclesia Finnica egregie est
meritus, fuit Mag. Michaël Agricola, natus in Nylandiæ
paroecia Pernoënsi et villa Torsby, unde etjam se interdum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>