Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - I. N. J. Oratio, habita in Conventu Synodali Aboæ d. 15 Sept. 1775
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Nostrum est Deo, qui in hunc usque diem, per
sesquitertium seculum, inter nos conservare ecclesiam suam
dignatus est, pro immenso hoc beneficio gratias agere immortales,
et omnibus precibus contendere, velit eandem, puram et
illibatam, ad finem usque seculi, sustinere et tueri!
Conservet idem clementissimum Numen Regem nostrum
augustissimum, Patrem patriæ optimum! Cujus ut maxima et
immortalia sunt in universum regnum merita, ita plurima
singularis Ejus gratiæ documenta hac æstate experta est
Finnia. Placuit vero Regiæ Majestati, nuper in nostram
quoque tenuitatem hujus gratiæ radios spargere, meque, nihil
tale cogitantem, et priori statione jucunda contentum, hinc
ad Upsaliensem cathedram transferre[1]. Clementissimam hanc
Regis Augustissimi voluntatem subjectissime veneror, et sub
conscientia imbecillitatis virium per ætatem jam satis
provectam insuper fatiscentium, spes firma in auxilium Divinum
collocata, animum erigit.
Omnis generis felicitatem largiter effundat Deus in
Reginam nostram clementissimam, Reginam matrem
Serenissimam, cum universa Domo et Familia Regia. Patriæ quoque
integræ de cælo benedicat, ut simus et maneamus populus,
cui feliciter procedunt omnia, cuique Jehovah Deus est.
Jam ad ipsum disputationis actum convertimur, qui in
Dei gloriam et veritatis cælestis illustrationen! cedat feliciter!
————
Anm. Manuskriptet, enligt hvilket ofvanstående oration publicerats, är
Pe attadt .mdrhhffaeJo Alopæi handstil.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>