Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Oratio de statu scientiarum Historicarum sub finem Seculi decimioctavi
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Historian! fide dignam vix esse, nec nisi Ctesiæ, dubiæ fidei
scriptoris, quem jam Aristoteles (lib. 8 Hist. Anim. C. 28)
scriptorem negavit esse αξισηιςον, niti testimonio, ostensum
iverunt nostri temporis Historici. De destructione Bibliothecæ
Alexandrinæ Chaliphi Omari tempore Seculo septimo quæ
vulgo referuntur, valde reddidit suspecta Doctissimus Heyne.
Quam plurimis hæc illustrari possent exemplis aliis, at
brevitatis ergo iis supersedeo. — Monere tantummodo placet, valde
probandos esse Historicos nostri temporis, qui non solum
omnia falsa miracula variaque superstitiosæ plebis figmenta
adversantur, sed etiam omnes, si qui adhuc existunt, qui ea
ut defendere audent graviter derident, suoque indignos
judicant contubernio. Ut enim miracula de quibus Sacræ nos
docent Pandectæ, Religionis veræ confirmandæ caussa
exhibita, vere fuisse patrata, extra omnem ponunt dubitationis
aleam Religionis Christianæ sanctitas, multaque virorum fide
dignissimorum testimonia luculentissima, ita ceteris, quorum
Scriptura non meminit, omni fide Historica destitutis, credere,
credulitatem indicat maxime noxiam. Si enim iis credere
deberemus, quæ aut plane falsa aut saltem non verosimilia
esse sana jubet ratio, omnis corrueret fides Historica, neque
quid verum sit falsumve examinare, operæ pretium esset.
Dubitationem igitur sobriam merito commendamus, simul
tamen alterum extremum, nimirum Pyrrhonismum Historicum,
ut maxime noxium, damnantes.
Alterum quo nostros præ antiquioribus emicare diximus
Historicos, stilus est, Historico dignus. Quo quidem in genere
ut antiqui Græci et Romani super alios magnopere
excelluerunt, ita tam medio ævo quam seculis proxime præterlapsis
admodum pauci hoe nomine laude digni erant. At
recentissimis nostris temporibus antiquos Græcos et Romanos etiam
hac in re æmulati sunt viri acutissimi, qui omni in id
incubuerunt studio, ut et pragmaticum scribendi genus
assequerentur, et ornatum, qui Historicum decet, non negligerent.
Jam enim non is censetur verus perfectusque Historicus, qui
non nisi facta ipsa narrat, sed debet praeterea quicunque
magni Historici gerere nomen gestit, causas et effectus adferre,
nexumque et præteritoium et eorum quæ postea evenerunt
factorum, docte et accurate recensere. Ac quod ad stilum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>