Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Oratio de statu scientiarum Historicarum sub finem Seculi decimioctavi
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Ut Historiæ esse ignarnm valde dedecet: ita ad omnes
scientias sese diffundit Historiæ usus: sine qua in nullis fere,
magnopere proficietis. Historiam itaque legatis et relegatis,
non compendia solum, sed majoris quoque molis volumina;
eaque quæ legitis memoriæ bene tradatis, et in rem vestram
convertatis: quod si fiat, optimum doctores vestri habebunt
laborum suorum præmium.
Dixi.
————
Jam vero ad ea, quorum caussa hodie convenimus,
peragenda nos conferamus. Honores enim Gymnastici hodie
deferendi sunt Gymnasii nostri Seniori, viro et meritis et
annis gravissimo, qui jam quintum hos in se suscipit labores.
Quod itaque felix faustumque sit Reipublicæ huic Litterariæ,
Te, Maxime Reverende atque Amplissime ad Regium hoc
Gymnasium Sacro-Sanctæ Theologiæ Lector, ac Præposite,
Domine Magister Johannes Gabriel Lind, Fautor et Collega
Honoratissime, quo decet verborum honore compello, rogans
velis Cathedram hanc ascendere, fascesque Gymnastici
imperii, more a majoribus recepto, de meis accipere manibus.
————
Salvum Te advenire gaudeo, Summe Reverende Vir. Et
primo quidem sollenni sacramento ad munus Tuum fideliter
administrandum Te obstringas.
————
Trado Tibi Sacra hæc Biblia, quorum lectione diurnos
nostros labores quotidie ordiri debes.
Accipe quoque librum Constitutionum, Gymnasiis Patriæ
præscriptarum, in quo etiam jura et privilegia palæstræ
nostræ litterariæ continentur.
Porro sumas Matriculam hujus Gymnasii, quæ nomina
continet eorum, qui usque a Gymnasii nostri Borgoënsis
primordiis litteris heic studuerunt, et in quam etiam posthac
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>