Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
inflytande; den naiva, men prägnanta form den givit den
augustinska uppfattningen har etsat sig in i minnet.
Pseudo-Cyprianus behandlar såsom det nionde abusio »rex iniquus»
och ställer emot denne »rex iustus». Om den senare och hans
uppgifter skriver han: »Nonus abusionis gradus est rex
iniquus. Quem cum iniquorum correctorem esse oportuit,
licet in semet ipso nominis sui dignitatem non custodit.
Nomen enim regis intellectualiter hoc retinet, ut subiectis omnibus
rectoris officium procuret. Sed qualiter alios corrigere poterit
qui proprios mores ne iniqui sint non corrigit? Quoniam in
iustitia regis exaltatur solium et in veritate solidantur
gubernacula populorum. Iustitia vero regis est neminem iniuste
per potentiam opprimere, sine acceptione personarum inter
virum et proximum suum iudicare, advenis et pupillis et
viduis defensorem esse, furta cohibere, adulteria punire,
iniquos non exaltare, impudicos et striones non nutrire, impios
de terra perdere, parricidas et periurantes vivere non sinere,
ecclesias defendere, pauperes elemosynis alere, iustos super
regni negotia constituere, senes et sapientes et sobrios
consiliarios habere, magorum et hariolorum et pythonissarum
superstitionibus non intendere, iracundiam differre, patriam
fortiter et iuste contra adversarios defendere, per omnia in
Deo confidere, prosperitatibus animum non elevare, cuncta
adversaria patienter ferre, fidem catholicam in Deum habere,
filios suos non sinere impie agere, certis horis orationibus
insistere, ante horas congruas non gustare cibum. Væ enim
terræ, cuius rex est puer et cuius principes mane comedunt.
Hæc regni prosperitatem in præsenti faciunt et regem ad
cælestia regna meliora perducunt». »Rex iniquus’» styrelse
karaktäriserar Pseudo-Cyprianus på följande sätt: »Qui vero
regnum secundum hanc legem non dispensat, multas
nimirum adversitates imperii tolerat. Idcirco enim sæpe pax
populorum rumpitur et offendicula etiam de regno suscitantur,
terrarum quoque fructus diminuuntur et servitia populorum
præpediuntur, multi et varii dolores prosperitatem regni
inficiunt, carorum et liberorum mortes tristitiam conferunt,
hostium incursus provincias undique vastant, bestiæ
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>