Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
detta såväl av dig som dem, omsiktligl och säkert kunna
skrida till ett avgörande, som varken vi eller du i framtiden
kommer atl ångra» V).
1) Literas tuas, nuper accepimus, devotione plenas et dolore non vacuas,
quandoquidem et tuam nobis insinuaverunt affectuosissimam caritatem, et tui
archiepiscopalis officii, quod fideliter gessisse, et adhuc te gerere gaudemus,
contrariam exigebant ecclesiae utilitatibus cessionem. Nosti enim, sicut vir
providus et prudens, quod tanta est diei malitia, et contra ecclesiam Dei tam
gravis, tam diuturna persecutionis instantia, ut nequaquam ei cedat ad commodum,
si tuam sedem contigerit subire defectum. Quod si tuam aut senectutem aut
insufficientiam forte considerans, te tanquam emeritum postulas relaxari: scito,
nos credere et pro certo tenere, quod tutius sit hoc tempore, si commissa tibi
ecclesia sub umbra tui nominis gubernetur, quam si alteri novae incognitaeque
personae gubernanda in tanto discrimine committatur, maxime quia in te vigor
devotionis et fidei etiam corpore senescente non deficit, sed vergente deorsum
conditione corporea fervor spiritus in sublimiora conscendit. Ne igitur huius
doloris aculeus vividam circa te nostri pectoris vulneret caritatem, monemus
te igitur, ut super hoc diebus istis nulla te facias importunitate molestum,
quia incedens omnino probatur, prius solvere militiae cingulum, quam cedat
victori adversitas proeliorum. Insta igitur sicut bonus miles Christi, et in
tuae sollicitudinis officio persevera; ne dum tuae quietis desideria quaeris, tu
aliquid talenti tibi crediti detrimentum patiaris. Illud quoque te oportet
attendere, quod si pennas habeas, quibus in solitudinem volare satagis, ut
quiescas: ligatae sunt tamen nexibus praeceptorum, quae ita ut nosti, ex
sacrorum canonum institutione te vinciunt, ut liberum non habeas absque nostra
permissione volatum. Ceterum ne, frater, te intolerabiliter nos gravare
causeris, qui melius tui potes tam animi debilitatem nosse, quam corporis: hoc
tandem tibi, si iudicio conscientiae tuae res id prorsus exigit, indulgemus, ut
suscepta oportunitate, tam per te quam per principem terrae vel etiam per
literas tuas, et idoneos nuntios, si corporalem ibi vel non potueris vel nolueris
exhibere praesentiam, aliosque regni illius religiosos, et industrios de
substituenda sis persona sollicitus, et talem invenire satagas successorem, qui non a
fidei claritate degeneret, neque a tramite rectitudinis et honestatis aberret.
De his quoque quae tuis duxeris necessitatibus reservanda, cum eisdem
personis tractare et deliberare te convenit: ut quum nobis haec omnia tam tua
quam illorum fuerint assertione comperta, ita provide ac secure possimus in
facto procedere, quod neque nos, neque te ipsum oporteat huius operis in
posterum poenitere. c. 1, X de renunc. I, 9. Corpus iuris canonici II, ed
Friedberg. Leipzig 1881. — Något tvivel om att brevet gäller Lund kan icke
råda. Den enda ort, med vilken en förväxling på grund av ortnamnet kan
ifrågakomma, är Lyon, men under Alexander 111:s regering resignerade ingen
ärkebiskop där. Jfr. Gams. Series episcoporum.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>