- Project Runeberg -  Kyrkohistorisk Årsskrift / Adertonde årgången, 1917 /
xxxvii

(1900)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Ernst Hj. J. Lundström. Ett märkligt Lutherbref i Stockholms Riksarkiv. Med plansch

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

ETT MÄRKLIGT LUTHERBREF I STOCKHOLMS RIKSARKIV XXXVII

incendio. Et ubique Dominus difficultatem salutis denunciat.1
Quo-modo ergo per ilias falsas veniarum fabulas et promissiones faciunt
populum securum et sine timore? Cum indulgentiæ prorsus nihil
boni conferant animabus ad salutem aut sanctitatem, sed
tantum-modo poenam externam, olim Canonice imponi solitam, auferant.
Denique opera pietatis et charitatis sunt in infinitum meliora
indul-gentiis, et tamen hæc non tanta pompa, nec tanto studio prædicant,
imo propter venias prædicandas illa tacent, cum tamen omnium
Episcoporum hoc sit officium primum et solum, vt populus
Euan-gelium discat et Charitatem Christi. Nusquam etiam Christus
præ-cepit indulgentias prædicari, sed Euangelium vehementer præcepit
prædicari. Quantus2 ergo horror est, quantum periculum Episcopi,
si tacito Euangelio non nisi strepitus indulgentiarum permittat in
populum suum, et has pius curet, quam Euangelium? Nonne dicet
illis Christus : Colantes culicem et glutientes camelum? Accedit
ad hoc3, Reverendissime Pater in Domino, quod in Instructione
illa commissariorum, sub tuæ4 Paternitatis. nomine edita : dicitur
(utique sine tuæ Paternitatis Reverendissimæ et scientia et consensu)
vnam • principalium gratiarum esse donum illud Dei inæstimabile,
quo reconciliatur5 homo Deo, et omnes poenæ delentur purgatorii,
item quod non sit necessaria contritio iis, qui animas vel
confessio-nalia redimunt. Sed quid faciam? optime Præsul et illustrissime
Princeps, nisi quod per Dominum Jhesum Christum, tuam
Reve-rendissimam Paternitatem orem, quatenus oculum personæ meæß
dignetur aduertere, et eundem libellum penitus tollere, et
prædica-toribus veniarum imponere aliam prædicandi formam : Ne forte
aliquis tandem exsurgat, qui editis libellis7 et illos et libellum ilium
confutet, ad vituperium summum illustrissimæ tuæ sublimitatis, quod
ego vehementer quidem fieri abhorreo, et tamen futurum timeo,
nisi cito succurratur.

Hæc meæ paruitatis fidelia officia rogo, tua illustrissima gratia
dignetur accipere animo8 Principali et Episcopali, id est,
clementis-simo. Sic (?)9 ego ea exhibeo corde fidelissimo et tuæ Paternitati
Reverendissimæ deditissimo. Sum enim et ego pars ouilis tui.
Dominus Jhesus cus,todiat Tuam Reverendissimam Paternitatem in
æter-num. Amen.

Ex Vittenberga 1517. Vigilia omnium sanctorum.10

1 Enders a. a.: denunciet.

2 ÖRNEKifOWS afskr.: Quis.

3 EndERS a. a.: hæc.

4 EndERS a. a. har liär tillagdt: Reverendissimæ.

5 EndERS a. a.: reconciliehir.

6 Enders a. a. har i st. f. per sones meæ: paternæ curæ.

7 ÖRNEKOljW: quem editus libellus.

8 Enders a. a.: modo.

9 Mnskpt något skadadt. Möjl. står här Sicut ( = Enders).

10 Enders a.a. •.ExWittemberga, in Vigilia Omnium Sanctorum, anno mdxvii.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 14:06:11 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/kyrkohist/1917/0039.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free