Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Undersökningar - Axel Nelson, Johannes Trithemius’ skrift: »Questiones in euangelium Ioannis»
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
joh.
trithemius: »questionf.s in euangelium ioannis»
315
scripserunt eloquio. Propterea cum Nicolao de Lyra censes
quam rectissime, in dubijs ad Grecorum originalia merito esse
recurrendum. Acquiescens1 igitur monicionibus tuis et quidem
perlibenter mox ut me ad cellam meam contuli, respondere ad
interrogaciones propositas festinaui.
Ouestio prima. Prima questio, quam nobis ex euangelio
proposuisti cata Ioannem, ista est. Vsus apud nos ubique iam
obtinuit omnium ferme consensu Latinorum, ut in primo capite
[1,3] legamus: Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum
est nihil. Hic sentenciam figimus et sequitur: Quod factum est:
in ipso vita erat. Hic dubitas, an recte sensus locetur, dicens
té apud plerosque Grecorum doctores in nostrum translatos
ser-monem repperisse contrarium sieque distinxisse hunc locum:
Om?iia per ipsum facta sutit: et sine ipso factum est nihil, quod
factum est. In ipso vita erat, et vita erat lux hominum. Ad hanc
dubitacionem responsurus in primis manifeste profiteor, quod
non sit intencionis mee sanetum euangelium corrigere neque
vsum ecclesie in aliquo immutare neque doctores sanetos
repre-hendere aut quiequam noui quod ueritati sit contrarium temere
seu pertinaciter inferre. Quod si quippiam huic protestacioni
mee per me scriptum uel hic uel ubilibet inueneris lector
contrarium, iam pure atque simpliciter denuncio reuocatum. Nam et
nie et vniuersa, que uel scripsi vnquam uel scripturus sum, sanete
matris ecclesie Christianorum determinacioni simul et Romani
iudicio pontificis mente subijcio constantissima. Hac professione
humiliter confirmata Grecum huius loci textum proferamus in
medium, qui sic habet: Ttàvxx St’ aöxoO èyévsx0, xal /(Dpi? auxoO
èyévsxo ouSèv 8 ^éfovsv . ev auxw l|wy) rjv, xal ^wrj Y]v xà cpöig xwv
àv&pioTtiüv. Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est
nihil quod factum est. In ipso vita erat, et uita erat lux hominum.
Huius autem distinetionis tutus assertor Ioannes
Chrysosto-mus in quarta super euangelium Ioannis omelia sic dicit: Omnia,
inquit, per ipsum facta sunt, et ne putares, quecunque Moses
dixit, ea duntaxat Ioannem intelligere, infert: Et sine ipso factum
est nihil quod factum est, hoc est: eorum que creata sunt, siue
uisui siue intellectui tantum subiecta, nihil sine filij virtute
pro-duetum est uel conditum. Et prosequitur sentenciam suam ad
1 acquiesciens cod.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>