Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Undersökningar - Axel Nelson, Johannes Trithemius’ skrift: »Questiones in euangelium Ioannis»
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
330 axel nelson
dicens: Non enim propterea accepit iudicium, quia homo est,
nam nihil prohibuisset omnes homines iudices esse, sed quia
ineffabilis illius substancie filius est, ideo iudex. Quam ob rem
ita legendum est: Quia Filius hominis est, nolite admirari hoc.
Paulum quoque redarguit Samosatenum, qui nostro möre sic
legit: Et potestatem dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis
est. Augustinus uero in vicesimo secundo tractatu super
Ioan-nem möre nostro textum exposuit dicens: Et potestatem dedit
iudicium facere, quoniam Filius hominis est. Secundum quod
Filius est Dei: sicut habet Pater vitam in semetipso, sic et dedit
Filio vitam habere in semetipso. Secundum autem quod Filius
hominis est: potestatem dedit ei iudicium faciendi. Hanc inter
uiros doctissimos sanctissimosque super hoc loco dissonanciam
ante Hieronymi traductionem vicio scriptorum sine dubio
suspi-cabimur exortam. Simul nota quod Grecus non habet: andient
vocem Filij Dei, sed vocem eius, ut prius iam diximus.
Ouestio quinta. In eodem Ioannis capite quinto [5,39],
ubi nos legimus: Scrutamini Scripturas, quoniam vos putatis in
ipsis vitam eternam habere, quidam fräter ut scis te nuper
pre-sente doctus quidem, sed volatilis nimium contendebat ita
legendum: in quibus vos putatis vitam eternam haberi, peregrinam
introducens differenciam scripturarum. Té igitur postulante
Gre-cum scrutatus sura exemplar et ita scriptum inuenio: ’Epsuvàxs
tsc; ypxcpàj, Sti ’j|isög Soxelxe èv aCixaT?1 £ü)Y)v aÈwviov systv.
Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in eis vitam eternam
habere. Nulla est hic dissonancia sensuum, nulla contradictio
ver-borum, sed ambo inter se concordes sunt Grecus atque Latinus.
Ouestio sexta. Post principium sexti capitis [6,iij sic
legimus: Accepit ergo Iesus partes: et cum gracias egisset,
distri-buit discumbentibus: similiter et ex piscibus quantum volebant.
Hic dicis quosdam codices eciam vetustissimos non volebant, sed
i’olebat habere, ut quantitas non ad turbe, sed ad Christi
arbi-trium referatur. Grecus sic habet: "EÅaßsv oè xotjj àpxou? c
"Iyjaoö? xac ii)-pxp’.vzrlGa.Q SiéSioxsv xoTj ixa^xaT;, ol os (laxt-Tjxa;
xolf àvaxeijjiévots, o|iotwj xat èx xöv c^aptcov 6’aov fjfl-sXov.
Tra-ductio: Accepit autem panes Iesus: et cum gracias egisset,
distri-buit discipulis, discipuli autem discumbentibus: similiter et ex pisci-
’ äuxots cod.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>