Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Undersökningar - Axel Nelson, Johannes Trithemius’ skrift: »Questiones in euangelium Ioannis»
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
342
axel nelson
[isvov AtO-öoxpwxov, ’Eßpat’axi oè Faßßaä-à. Pilatus ergo cum
audisset hos sermones, eduxit foras Iesum: et sedit pro tribunali,
in loco dicto Lithostrotos, Hebraice autem Gabbatha. Et
notan-dum, quod Lithostrotos Greca dictio est, penultima producta
masculini generis, composita ex Xtfroj, lapis et axpwxö?, id est
stratus, appellaturque locus lapidibus stratus, si proprie verbum
interpretemur. Verum lithostrota veteres ex paruis crustulis
com-posuere, quibus pauimenti solum incrustari consueuit. Vnde
Varro de re rustica tercio dicit: Cum villam haberes opere
tec-torio atque intestino ac pauimentis nobilibus lithostrotis
spectan-dam. Hoc nostri sectile vocant, propterea quod sectis
pauimen-tum lapidibus operire solemus. Gabbatha vero Hebraica dictio
est et sonat Latine traducta idem quod Collis altus siue
procli-uium sublime. Legendum est ergo Lithostrotos et non Lithostratos
neque Lichostratos per c, sed neque Lycostratus, ut multi liabent
codices Latinorum. Due namque vltime syllabe non recipiunt a
neque admittunt, sed o duo Grece. Strotos enim strata siue
platea est, inde Lithostrotos lapidea strata siue locus lapidibus
stratus interpretatur. Stratus autem exercitus dicitur. Vnde si legas
I^ycostratus, idem est, si dicas: lupinus exercitus; si autem
Litho-stratus legendum existimaueris, quid aliud quam lapideus
exercitus sonabit.
Questio xxix. Et ibidem mox [19,14] subiungitur: Erat
autem parasceue Pasche, hora quasi sexta. Hic quidam scioli
non minus presumptuosi quam indocti corruptores scripturarum
non parasceue per v, sed parascene per n legendum contendunt,
dictionem componentes inconuenientem a Greca preposicione
para, quod est ad, apud, penes uel iuxta, et Latino nomine
cena, cene. Vnde faciunt vnius addicione grammatis parascena,
ne, quasi iuxta cenam Domini diem alterum interpretantes.
Stolida et penitus contemnenda imperitorum ista confictio, que
nunquam fuit de mente scriptoris, qui Greco sermone scribens,
non Latino, sic est locutus: Yjv Sè TizpaaxsuY) xoö iziayx, wpa
5è wg ey.xrj. Erat autem parasceue Pasche, hora autem quasi
sexta. Est autem parasceue dictio Greca, a uerbo descendens
ut quidam opinantur napxay.suå^w, id est preparo uel suborno,
et dicitur preparacio ex consuetudine Iudeorum, qui ea die
pre-parabant victui necessaria pro sequenti sabbato, quod adeo super-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>