Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - II. Meddelanden och aktstycken - Hans Cnattingius, Handlingar rörande tillkomsten av Gustav II Adolfs bibel 1618
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
234
hans cnattingius
tione latere haud possit qua ratione S. Sancta Biblia Materno idiomate
ante multos annos Ubsaliæ edita, Serenissimi et Clementissimi regis
nostri voluntate et mandato hic Holmiæ non ita pridem recudi
cæpe-rint; tarnen cum res hæc adeo non paucos ut potius omnes, præsertim
in ministerio Ecclesiæ constitutos spectet, quorum vel maxime interest
probe scire atque expendere, si quid in hoc genere in Ecclesiæ
Thea-trum prodeat; conveniens imo necessarium esse videbatur, ut nos ipsi
quibus hujus editionis cura est comissa, R. V. D:tes de ea certiores
redderemus, non tantum ut quid hactenus factum sit eo certius
omnibus constet: sed etiam ut quid de cætero fiat V. R. D:tum consilium
et vota cognoscamus. Res autem, ne altius repetamus sic habet.
Pro-xima æstate cum Reverendiss. Dominus Archiepiscopus aut iter
in-gressus, aut jam jam in proscinctu esset ut Ecclesias boreales visitaret,
advenerunt ab exteris quidam typographicam exercentes, ideo
accer-citi, ut opus Biblicum quod jamdiu molimur denuo typis mandarent.
Quamobrem e vestigio dabantur literæ ad R. Dominum
Archiepisco-pum ut exemplum Bibliorum cum correctoribus mitteret, quo sine
ulteriori mora opus ipsum aggrederentur. Reverendissimus cum
insti-tutum iter sine gravi Ecclesiæ detrimento1 intermittere aut suspendere
non posset, R. Viro M. Olao Elimæe Pastori Stocholmensi libros Mosis
cum argumentis in Genesin misit, ut initium fieret, ab eoque rogabat
ut assumpto uno alteroque ex collegis qui correctorum munere
funge-rentur, ipse supremam huius rei inspectionem in suum reditum habere
vellet. Cum vero Spectatissimus Vir Dominus Jonas Buræus R. M:tis
secretarius et Dominus Johannes Buræus Senior, qui R. M:tis nomine
impensas facerent et operis curatores essent, ipsum hac de re
conveni-rent, R. Dominus M. Olaus se excusabat partim adversa valetudine qua
cum sæpissime conflictatur, partim quotidianis officii laboribus,
quibus adeo [ur]getur, ut totalem hujus rei curam vel solus vel cum
collegis suscipere non posset: interim quantum per occupationes liceret
et consiliis et laboribus opus adiuvare minime detrectabat. Hoc
re-sponsi cum a Domino Pastore accepissent, iidem me Johannem
Rud-beckium conveniunt obnixe et cum multa officiorum pollicitatione
ro-gantes, ut ego hane in me provinciam susciperem; fore enim, si res in
Domini Archiepiscopi reditum suspenderetur, ut aut multi sumptus in
typographos qui interea otiosi manerent frustra impenderentur, aut
R. M:tas his offensa, eos in Germaniam remitteret, atque ita hac sublata
occasione opus forte in multos annos föret impeditum, cujus rei culpa
in ministerium redundare posset, quorum nullus tanto tempore quibus
haec res iam agitatur exemplum typis adornasset, vel dum paratis
re-liquis adornare vellet. Multa me eaque gravia similiter excusabant,
labores in officio, occupationes domesticæ, ingenii tenuitas, tum quod
haud postremum sibi locum vendicat Domini Archiepiscopi et
reliquo-rum Ecclesiæ præsidum absentia et voces, sine quorum votis et suffra-
1 Rudbeckius har över »detrimento» skrivit »incommodo».
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>