Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
satis mihi erit, et si aliqua tuis oculis digna erunt, dumodo per te liceat,
quam libenter communicabo.
Acta Bononiensia ad octo pervenerunt volumina, non nulla in iis
sunt, quae ad organica fossilia corpora spectant, non nulla ad regnum
animale, ad insecta nempe eorumque Historiam, et Anatomen pertinent,
non nulla denique ad Botanicam, et pre caeteris Papia Michelii, ut es tu
quidem optime suspicatus, ad Lamium Grvalam est revocata, namque
nihil aliud est nisi morbosa dicti Lamii varietas in humilioribus, et
umbrosis locis proveniens. Elortus publicus bononiensis id aperte declaravit3.
Illud quoque novum genus ab Arduino institutum, et CorneliaB nomine
insignitum a Clarissimo Cajetano Monti ad tuam Ammaniam Bacciferam
denuo recte restitutum. Planta enim hsec paludosis Bononiensis agri
locis incola, et Herbarii mei, quasi dixerim, senior Planta minime ad
novum genus tradenda erat. Omitto Plantarum speties, quas non nulli
absque ullo praesertim synonimo plerumque venditant, quae Plantae vel
varietates tantum sunt, vel ab Auctoribus probe jam erant enunciatse, et genere
ac spetie distinctae, atque ad summum accuratiore nitioreque[!] definitione
ad tuas leges accommodata vix tantum indigebant. Si quis novum genus,
vel novas omnino Plantarum speties nunc velit in lucem proferre, necesse
est, ut magno instructus sit botanicorum librorum apparatu, librosque
antea sedulo pervolvat, et clara mente excogitet, ne inani liberculorum
supellectile forum botanicum perperam innundent. Et si res botanica
tuis auspiciis tam late, longeque nostra hac eetate prolata sit, et aucta,
nihilominus ssepe ab auctoribus ellusi sumus, et numerus Plantarum
parcior est, quam vulgo creditur; Sic olim pronunciasti, vir
sapientissime, ego vero fateor, aliter olim sentiebam, sed nunc experientia et
studio, nec non maxima tua ductus auctoritate sic ego quoque sentio.
Vale, vir praeclarissime, mihique magni tui nominis obsequentissimo fave.
Dabam Bononiae ex Museolo meo Idibus Martii An: 1763.
Linn. Soc., Vol. I: 432-433.
1 Som tillägg till not 2 å sid. 38 må nämnas, att Bassis uppsats om det
nya växtsläktet Ambrosina äfven ingår i Bologna-institutets Commentarii,
Vol. 5: P. 1, 1767. Linné ändrade namnet till Åmbrosinia.
ä Genera plantarum Ed. 6 utkom ej förrän 1764; Species plantarum
Ed. 2 var däremot färdig 1763; dess första del, som väl af Bassi afses, utkom
redan 1762, liksom också den yngre Linnés Planta; rariores horti Upsaliensis,
Dec. 1.
3 I Syst. Nat. Ed. 12, T. 2, 1767, s. 393 finnes en not hörande under
Lamium Orvala så lydande: Papise (Orvalae) genus a Michelio constitutum, mihi
dubium antea visum Sp. pl. 808, deleatur e re herbaria, utpote mera varietas
Lamii 1, ex loco umbroso rorido tecta, confirmante Horto Bononiensi literis
D. Bassii.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>