Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
sedis apostolicae aut alicujus alterius approbatione,
confirmatione, auctoritate indiget vel consensu.
Et eapropter hac in perpetuum valitura lege
decernimus, ut electus in imperatorem concorditer vel a majori
parte electorum ex sola electione conseatur et habeatur
ab omnibus pro vero et legitimo imperatore, et eidem ab
omnibus subjectis imperio debeat obediri, et
administra-tionem et iurisdictionem imperialem et imperialis
potestatis plenitudinem habeat, et habere ac obtinere ab
omnibus conseatur et firmiter asseratur.
Quicunque autem contra haec declarata decreta vel
definita aut aliquid eorum asserere seu dicere aut
asserentibus seu dicentibus consentire vel eorum mandatis vel
literis vel praeceptis obedire praesumpserint, eos omnibus
feudis, quae ab imperio detinent, et omnibus gratiis,
jurisdictionibus, privilegiis et immunitatibus a nobis vel
praedecessoribus nostris eis concessis ex nunc privamus et ipso
jure et facto decernimus esse privatos. Insuper eos
crimen laesae majestatis decernimus incurrisse et poenis
omnibus impositis crimen laesae majestatis
committentibus subjacere.
Datum in oppido nostro de Franckenfurt, die octava
mensis augusti, anno Domini 1338.
XVIII. Karl iv. — Bulla aurea. — Riksdagapne i
Nilpnberg, 10 jan. 1356; 1 Metz.Hhi dee. 1356.
[A. Kungörelser i Niirnberg, 10 jan. 1356].
Omnipotens eterne Deus, spes unica mundi!
Qui celi fabricator ades, qui conditor orbis:
Tu populi memor esto tui! sic mitis ab alto
Prospice, ne gressum faciat, ubi regnat Erinis,
Imperat Allecto, leges dictante Megera;
Sed potius virtute tui, quem diligis, hujus
Cesaris insignis Karoli, Deus alme, ministra,
Ut valeat ductore pio per amena virecta
Florentum semper nemorum sedesque beatas
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>