Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
328
neque situ quicquam auxilii copulæ terre posse videtur, et in
Anilocridis hæ laciniæ nonnunquam etiam in feminis
(Xcroci-larum) reperiuntur, quum rursus inter Cymothoidas etiam
mares sint, qui iis careant. Lacinias tales jam in maribus
priorum stadiorum larvalium deprehendimus, neque in maribus
ullius speciei Ægidarum, qui tam multi a nobis explorati sunt,
eas non observavimus. Etiam pedes gressorii, præsertim
postici, graciliores et longiores in mare esse videntur. In
femina Ægæ magnificæ expansiones, quæ in mare et pullo ’
securiformes .sunt et in tarsis pedum prensoriorum reperiuntur,
curtis tantum laminis nodulisque continentur. In femina usque
ad postremam cutis mutationem nulla externa, quicquid II.
Rathke contendit1), signiticatio sexus percipi potest; quum
autem femina in stadio pænultimo est, quinque simul paria
lamellarum oviferarum et lamella illa ovifera, quæ simplex et
novissima est, inter veterem et novam cutem ventralem speciem
foliorum latorum, in media parte pæne contiguorum præbent.
Jam quum in eo est, ut cutis mutetur, modo Oniscis solito
id tit et quidem, ut in ceteris mutationibus cutis, semper bis,
ita ut primum cutis caudæ et trium posteriorum annulorum
trunci, deinde, multo tamen tempore interposito, cutis capitis
et quattuor priorum annulorum trunci deponatur. In priore
parte mutationis cutis vulvæ, in lateribus segmenti ventralis
annuli quinti trunci prope marginem posteriorem sitæ, liberæ
fiunt, qua re tit, ut copula pertici possit, quæ sine dubio eo
adjuvatur, quod lamellæ oviferæ tres (lamella simplex atque
novissima et lamellæ duæ geminatæ, quæ e membrana
articu-laria inter segmentum ventrale quintum et sextum exeunt),
celeriter ’excultæ, sinum simul efticiunt, qui corpus novissimnm
maris complectatur et fulciat. Copula perfecta etiam cutis
partis prioris corporis mutatur; reliqua quattuor paria
lamellarum oviferarum celeriter evolvuntur et, e transverso inter
se posita, sub inferiorem partern corporis explicantur et sub
caput usque ad labrum producuntur, ut os tegatur, qua re
’) v. Nova acta acad. Cæs. Leop. nat. curiosor., vol. XX, p. 32.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>