Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
J. N. Madvigii. 3
autem ignorat, et ad libertatem sentiendi et quærendi
recuperandam et ad emendationem sacrorum præparatos magna ex
parte animos esse renata antiquarum litterarum cognitione,
deinde autem et inter eos, qui Lutheri formulam secuti sunt,
et inter eos, qui ad idem propositum alia via ingressi
Zwinglium et Calvinum duces habuerunt, summos viros theologiam
exornasse et amplificasse, animorum vigorem et libertatem
aluisse Græcis Latinisque litteris? Ac si brevissimo uno
exemplo demonstrandum est, quanta fuerit illis temporibus,
quorum memoriam hodie renovamus, hujus philologiæ, qualis
quidem tum colebatur, cum theologia conjunctio, satis erit
Philippum Melanchthonem nominasse; cui facile erit comites
adjungere Reuchlinum, Camerarium, ceteros. Itaque quum
philologi nostræ artis vetérem memoriam persequimur,
incidimus non solum in illos rerum animorumque motus, qui
sacrorum emendationem et præcesserunt et graviores
subsecuti sunt, sed etiam in ipsos illius emendationis adjutores et
propugnatores, quibus sane initio ex contraria catholicorum
parte intercurrunt homines non minus antiquarum litterarum
studio præstantes; sensim tamen hujus philologicæ scientiæ
laus prope omnis ad homines ecclesiarum a catholica
dissidentium translata est. Sed quum in illius ætatis memoriæque
cogitationem ego orationis hodie habendæ argumentum
circumspiciens me conjecissem, quum ipsa per se illius ætatis
studiorum contemplatio tuam mehercule occasio de his rebus
cogitandi, nata a consilio vel potius necessitate Latinæ
orationis habendæ, animum etiam renitentem trahebat ad rem
et vulgo commemoratione jactatam et a me ipso sæpe agitatam
denuo considerandam. Quis enim nescit, illis temporibus,
quæ circa sacrorum emendationem fuerunt, diuque post non
solum inter eos, qui in antiquarum litterarum studio aut toti
aut maximam partem occupabantur, Latinæ eloquentiæ honorem
fuisse, sed sermonem Latinum, non sane semper elegantem
neque ex puris fontibus haustum, ita per academias esse
dominatum, ut neque in disciplinis tradendis neque in
publicis et sollemnibus coetibus alii locus esset; deinde autem,
ipsa philologiæ arte et disciplina crescente et certiorem formam
finesque nacta antiquitatisque scientia multis partibus
amplificata, hunc Latini sermonis usum videmus inde a superiore
13
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 13:58:03 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r1/0015.html