Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
4 Oratio
sæculo initio sensim imminutum esse, deinde autem celeriore
cursu sic exolevisse, patrio sermoni cedentem, ut ex auditoriis
professorum præter ipsorum philologorum quasdam scholas
et exercitationes jam omnino exsulet, in his autem festis
coetibus exiguæ quædam et misellæ reliquiæ supersint, et
dicentibus plerumque et audientibus molestæ. Quum autem
rei considerandæ initium repeterem ab ecclesiæ catholicæ
nostræque et ab ipsorum reformatorum judiciis de litteris
antiquis et simul ad omnem litterarum et artium insecutis
sæculis condicionem animum circumferrem, videbar mihi
animadvertere, interdum ab iis, qui restitutum tandem aliquando
in sua jura patrium sermonem laudarent, in re et recta et
necessaria commemoranda tamen paulo iniquius et acerbius
de superioribus temporibus judicari et in unam rem eas
querelas reprehensionesque conferri, quæ ad plures conjunctim
pertinerent, et obscurari nonnihil cum periculo erroris apud
imperitos quandam institutorum academicorum proprietatem,
neque prorsus inutiliter inepteve facturum credebam, si quis,
quoniam ipsa summa res controversiam jam non haberet,
adhibito judicii temperamento ab re justissima omnem
iniquitatis errorisque accessionem arceret. Neque tamen hanc
dicendi materiam nunc sumere in mentem venisset, nisi
crederem, perpaucas ex hoc loco posthac habitum iri Latinas
orationes, fierique posse, ut hæc ipsa hodie ejus totius
consuetudinis in nostra academia quasi parentalia essent; in
parentalibus autem quæ habeatur oratio, eam æquum est et
ejus, cui parentetur, benevolam mentionem habere et nimis
severi judicii deprecationem. Quod autem occurrebat, quum
paucissimi nune omnino Latine dicentem libenter aut saltem
æquis animis audirent, minus etiam fortasse vos de Latine
dicendo orationem Latinam laturos esse, videbar mihi non
impudenter a vobis petiturus esse, ut, si alios his annis non
raro saltem conquerentes pluribus verbis de molesto Latini
sermonis usu audivistis, mihi, Latinæ linguæ professori, paulo
plus concederetis in hoc argumenti genere libertatis. Dicturus
sum enim de usu linguæ Latinæ e coetibus academicis sine
contumelia et judicii errore dimittendo.
Ac primum positum esto, me non coactum invitumque
ideo tantum, quod nulla jam sit spes veteris consuetudinis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 13:58:03 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r1/0016.html