Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
J. N. Madvigii. 5
aliqua ex parte revocandæ, nisi autem id fiat, exigua hæc,
quæ superest, umbra neque veteris consuetudinis amatori
placere neque defendi ullo modo possit, concedere iis, qui
perfici mutationem velint, sed plane ex animi sententia paulo
ante dixisse, recte et necessario hæc mutata esse, itaque
pridem sensisse. Male enim profecto sermonis omnis naturam
et vim scrutatus essem, quod feci studiose multos jam annos,
si ne hoc quidem intellexissem, neque veterem exstinctamque
e vero vitæ usu linguam ullo modo sufficere novis ingeniorum
motibus cogitandique formis et notionibus neque homines
optimo et facillimo instrumento artium tradendarum et
discendarum, patrio sermone, satis ad eam rem exculto, arceri ulla
arte posse, neque sermonis diversitate scientiæ studia a
communi vita separari dêbere, e qua et cognoscendi causæ
et impetus oriantur et ad quam quærendi fructus redire
debeat. Itaque ante viginti annos sic disserui non in angulo
aliquo, sed eo loco, ubi plurimos lectores exspectare possem,
omnem nostro tempore Latine scribendi dicendive conatum
(nisi si qui, ut historiæ naturalis periti, Latine scribendi
ficta quadam specie peculiari consilio uterentur) ad Latine
intelligendi exercitationem referri, neque cogi academiæ
doctores posse, ut aut perpetuo in hac exercitatione versarentur
aut eam semel et iterum sine ullo fructu resumerent
oratiunculæ habendæ causa. Quod autem quidam veriti sunt, ne,
sublata hac ex academiis Latine scribendi dicendique οἱ
docendi consuetudine, etiam in sċholis litterarum Latinarum
cognoscendarum linguæque ad legendum discendæ studium
languesceret, non me fallit, aliquid sane in hac re periculi
esse, quod veræ horum studiorum in scholis tractandorum
causæ non ab omnibus intelligantur; sed ejus periculi tollendi
una est ratio, ut eas causas, quam possimus, verissime et
ad persuadendum aptissime proponamus, abjectis fallacibus
argumentis. Inter fallacia autem argumenta hanc semper
posui vel infirmissimam litterarum Latinarum in scholis
tractandarum commendationem, quod in academia Latine et
scribendum esset et dicendum, neque hoc academiis imponi
oneris posse putavi, ut sua instituta contra veritatem
accommodarent ad studia in scholis confirmanda. Ego sic et judicavi
semper et judico, Græcarum et Latinarum litterarum vim in
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 13:58:03 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r1/0017.html