Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
6 Oratio
præparandis ad studia academica ingeniis maximam esse et
prorsus necessariam, quod iis contineantur omnis scientiæ
historicæ initia, omnis artium institutorumque humanorum a
prima origine repetendorum et cum hodierna vitæ scientiæque
forma comparandorum facultas, qua ad animum vere
liberandum et alendum nullum aliud præstantius adjumentum sit;
in hoc fundamento constituta Græcarum et Latinarum
litterarum in scholis tractatio et ad eam rationem, quæ hinc
nascitur, conformata discipulos habebit alios sua sponte
obsequentes et studiosos, alios, ut fit, legum imperio parentes.
Illo quidem Latinitatis academicæ simulacro, quod præsertim
omnium conviciis contumeliisque incessatur, neque egent
instituta scholastica neque se ejus invidia onerari volunt.
Atque hoc loco occurrit illa, quam significavi paulo ante
mihi apparere videri, ecclesiæ catholicæ et reformatorum
judicii de veteribus litteris vetereque sermone discrepantia.
Ecclesia enim catholica et ante reformatorum ætatem et
postea in ipsius quidem cultus divini partibus vel præcipuis
` et in negotiis ecclesiasticis apud sedem apostolicam, quam
vocant, et inter eam peregrinosque tractandis constanter, in
hominibus autem ad litteras sacras et ad ministeria
ecclesiastica instituendis, quantum potuit (nam ipsa quoque temporum
difficultatem in hac re sensit), Latinum sermonem retinuit,
sed sejunctum fere ab antiquarum litterarum cognitione neque
studiose veterum scriptorum Latinorum lectione alitum. Duo
enim in hac re proposita catholicæ ecclesiæ erant, alterum
ut perpetuitas et continuatio dogmatum, ejusque quæ proprio
et peculiari modo traditio vocatur, formæ quoque unitate
conservaretur, alterum ut ecclesiasticorum hominum ordo a
laicorum vita separatus et quasi singulis populis exemptus,
communi autem sermonis commercio conjunctus unum
spectaret ecclesiæ caput, pontificem Romanum. Itaque his ipsis
temporibus episcopos Galliæ complures videmus veteres
scriptores e scholis ejici velle, Latinitatem et ibi et in cultu
ecclesiastico retineri. Contra hæc Lutherus et Melanchthon
quum omnem ecclesiam longe aliter atque catholici in sacræ
scripturæ recte intellectæ fundamento collocarent,
vehementissime linguarum veterum studia scholis et academiis
commendabant, non tam Latinæ, quæ jam, qualiscumque ejus cognitio
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 13:58:03 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r1/0018.html