Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
8 Oratio
si de Germanicæ linguæ illa ætate condicione ejusque causis
dicere ingrediar, longe eos fines excedam, intra quos hæc
continenda oratio est. Tantum igitur dicam, hanc esse
sermonis naturam, ut sensim usu cum ipsis artibus, in quibus
explicandis adhibeatur, crescat, contra, si subito multis
partibus uberior majorque materia, quam cui antea se præbuerit,
aut prorsus alius generis objecta sit, obruatur neque materiam
capiat. Id autem acciderat jam ante sermoni Germanico,
quum Christiana religio in Germaniam penetravit, eo quidem
magis, quod omnis illa notionum novitas non ab ipsis
Germanis aliunde arcessebatur, sed ad eos a peregrinis
(missionariis) importabatur. Hoc pretio constitit Christianæ religionis
et humanioris vitæ communio, magno; quis negat? sed minoris
parari non potuit. Quæ autem de Germanico sermone dixi,
ea transferri omnia ad majorum nostrorum eodem tempore
sermonis condicionem possunt; reliquos Europæ populos non
persequor. Illud addamus, eo minus sacrorum emendatoribus
in mentem venisse Latinam docendi formam academiis jam
ab ecclesia catholica impressam removere, quod in illo
communi per omnem pæne Europam animorum motu et
fervore et rerum ecclesiasticarum agitatione opus erat facili
et prompto instrumento sua cum aliis extra sui populi fines
communicandi et alios intelligendi eoque communi, quoniam
ea peregrinas singulorum populorum linguas addiscendi
subsidia, quibus nunc abundamus, nulla omnino tunc erant.
Sed in ipsis sacrorum emendatoribus eorumque æqualibus
hiec sermonis Latini pro patrio in academiis litterisque
substituti perpetuus usus non tam mirabilis videri aut reprehendi
solet, quam proximis sæculis tam diu tamque tenaciter ea
consuetudo servata; accusaturque vehementer academiarum
superbia quædam reliquum populum contemptim a se suisque
rebus segregantium cum magno, ut putant, litterarum
populorumque damno. In quo ego multo minus superbiæ fuisse
puto, præsertim in hominibus alioquin satis humilibus et
demissis nec se a plebe, e qua oriebantur, reliquo vitæ
instituto separantibus, quam superstitionis et ignaviæ; deinde
hujus ipsius et culpam et damnum exaggerari ultra id quod
verum sit judico, quod hæc una pravitas a reliqua illorum
temporum condicione sejungatur. Ac primum animadverti
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 13:58:03 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r1/0020.html