Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
J. N. Madđdvigii. 9
velim, has, de quibus loquimur, academias et scholas non
ex ipsis populis natas deinde se a populorum sermone et
rebus avertisse et removisse, sed contra ex monachorum
claustris ortas et progressas originis vestigia necessario
servasse. Deinde academiarum, quoniam scholæ sunt, primum
hoc est officium primaque hæc esse cura debet, ut traditas
acceptasque a prioribus artes et disciplinas propagent
earumque materiam amplificent et pertractent, ex qua sane ipsa
amplificatione nascitur sensim formæ ei accommodandæ
necessitas; sed tamen et nimium tribuunt academiis et nimium ab
iis postulant, qui omnes illarum motus progressusque
omniaque artium amplificandarum et novandarum initia ab ipsis
nasci volunt; debet aliquid ad academiarum studia alenda et
incitanda extrinsecus ex' populi vita accedere. Venia etiam
habenda aliqua iis est, qui ipsum cursum consuetum
receptarum disciplinarum vetere forma tradendarum non ausi sunt
interrumpere, ut novam formam incertis experimentis
quærerent; multo magis in liberiore artium extra academias motu
aut in novis disciplinis illa experimenta fieri æquum erat.
Atque in hoc genere singularis fuit academiarum et populorum
per Germaniam et has septentrionales terras proximis post
reformationem sæculis infelicitas. Primum in academiis ipsa
illa animorum inclinatio, qua sacrorum emendatio perfecta
est, effecit etiam, ut theologiæ non solum principatus, sed
etiam dominatus in harum terrarum academiis prorsus
stabiliretur. Itaque illa, sola studiosos stipendiis et numerum
ecclesiasticorum spe alliciens, reliquas disciplinas quasi
ministras habuit, sæpe otiosas. Nobiles quidem homines, qui in
rebus publicis primas tenebant, academias pauperumque
studiosorum consortium contemnebant; ignobiles civilium rerum
ministri nullis litteris egere putabantur. Erat autem hæc
theologia tota in reformatorum formula pæne serviliter repetenda
tradendaque occupata, suspicax, ceteras quoque disciplinas
observans, ne quid in iis novaretur cum orthodoxæ fidei
periculo. Itaque huic theologiæ novitatis inimicæ satis
sufficiebat Latina oratio, patiens sane nec fastidiosa; ejusque usus
theologiæ maxime auctoritate conservatus est. Quodque in
ipsis academiis initium prope sentiendæ pravitatis esse
debebat, ut animadverteretur, hic, quo uterentur, sermo Latinus
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 13:58:03 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r1/0021.html