Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
14 Oratio J. N. Madvigii.
hanc proprietatem propositam esse, sed communem
humanitatem ejusque lumen, scientiam; ejus notam, quantum fieri
possit, se populo imprimere debere; ad eam populum
adducendum, trahendum esse; in ea autem humanitate
communibus studiis persequenda academia neque unum aliquem
populum præ omnibus amplectetur neque ullius populi societatem
spernet, ne odiorum quidem discidia, quæ temporum iniquitas
gignit, scientiæ commodis præponet.
Sed sentio me, quo tempore patientiæ vestræ audiendi
jam parcendum sit, in eum ingressum esse locum, qui longam
per se postulet orationem; itaque eum jam relinquam; ea
autem, quæ dixi, ita esse brevia intelligo, ut obscura esse
possint et fortasse in aliam ac velim partem accipi; sed in
eam, in quam dicta sunt, sententiam accipietis, si me et in
ceteris rebus pro exigua mea parte patriæ juri et honori
defendendo numquam defuisse cognostis et in arte quoque
mea sic nostræ patriæ meæque naturæ proprietatem cum
peregrinæ scientiæ studiis conjunxisse, ut nullam ob eam
rem reprehensionem simultatemve vitarem.
Atque in hac jam patriæ cogitatione desinat oratio
convertatque se extrema ad eum, cujus cultum pio animorum
instinctu emendatum hodie memoria recoluimus. Tibi enim,
deus optime maxime, patriam ardentissimis precibus
commendamus, ut te jubente, quemadmodum gravissima jam his
annis pericula vicit, ita his, quæ supersunt, difficultatibus
superatis, in portum tranquillum perveniat inque eo sine
languore conquiescens omnibus fortunæ bonis, civium
virtutibus exornetur. Sit in tua tutela tuamque in consiliis
capiendis experiatur clementiam, te juvante civium amore
fruatur rex augustissimus, eademque sub tutela omnis domus
cognatioque regia tuis beneficiis ornata floreat. Hanc denique
nostram academiam tu tuo præsidio dignare, eamque veræ
pietatis et scientiæ et humanitatis sedem et arcem esse jube,
eoque et docentium et discentium animos dirige.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 13:58:03 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r1/0026.html