Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
74 F. Gustafsson:
Simile est Terentianum illud, Phorm. 711: (Geta) /aec fient.
(Antipho) Ut modo fiant! (Geta) Fient, simile hoc quoque:
modo ut tacere possis. Huc ego potin ut quoque
rettulerim: potin ut taceas. Neque aliter se prima habet persona:
ex. gr. Asin. 274 Aetatem velim servire, Libanum ut
conveniam modo*, in quo exemplo ne consecutivum habeamus
enuntiatum, ardenti dicentis studio hoc loco expresso
prohibemur; et ita inceperat Leonida: ubi ego Libanum nunc
requiram? In eius modi locis potentialem esse modum apparet
ex Bacch. v. 68:
Ubi ego capiam pro machaera turturem,
ubique inponat in manum alius mihi pro cestu
cantharum?
et post: ubi ... lectus detur, scortum . . . adcubet;
hic ubi non multum distat ab ué. Nam ut his in exemplis
locus quaeritur, ita in illis quo modo rem gerat, se ipsum
interrogat qui loquitur. Simillimum est cum de instrumento
rei gerendae agitur; quod addita qui particula potissimum
fit. Itaque et hoc dicitur ut te omnes di perduint et illud
qui istum di perdant; ut primitus est fere «quo modo»,
qui, ni fallor, «qua via, quo instrumento». Quam prope tamen
ii usus accedant ad optativum, apparet ex hoc exemplo
(Poen. 912) valeas beneque ut sit tibi. Im his omnibus
autem nulla causa est, cur ad ellipsin confugiamus et
hypotactica enuntiata dicamus, quae sunt paratactica. Atque adeo
qui coniunctivi addito uć optatum exprimunt, eos saepissime
sequuntur imperativi, ut Curc. 31, 32 caute ut incedas via,
quod amas amato testibus praesentibus*; Mil. 1177 seqv.
facito, ut venias ...causiam habeas ...palliolum habeas
. aliqui adsimulato quasi gubernator sies; Pseud. 516
praedico, ut caveas: dico, inquam, ut caveas: cave. Item
aliis locis μέ scias dicitur, aliis sci, srito. Haud secus apud
Plautum, cum nos zí finale frustra requirimus, nudus ponitur
coniunctivus, tam saepe ut eorum exemplorum numerus
adaequare videatur zí finalis particulae usum. Ita in Curcu-
1 Pro ut Nonius et F cod. qui.
3 Hunc tamen versum Buecheler excludit.
3 De lectione tamen vide Goetzii adnotationem.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 13:58:03 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r1/0086.html