Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
De ut particula 75
lione v. 313 est da, obsecro hercle, obsorbeam. In eadem
fabula v. 351 dicitur Quid si abeamus, decumbamus', paulo
post, v. 365, eamus nunc intro, ut tabellas consignemus;
si quid omnino interest inter hos duos locos, in illo, ni fallor,
quo modo decumbatur, non quaeritur; in hoc consignandi
ratio, multo minus scilicet usitata, quamvis leviter tangitur
dicentis mente.
Paulatim tamen, praecipue in certis quibusdam et tritis
loquendi formulis, ut sunt fac ut, oro ut, alia, minuebatur
ut particulae vis; quo fiebat, ut hypotactice iam magis quam
paratactice poni videretur. Apud Plautum tamen vix ullo
loco tam prorsus obscurata est paratactica uć finalis aut
consecutivi ratio, ut interrogativa particulae significatio sentiri
omnino non possit.
Hoe eiusmodi quoque in exemplis contingit, ubi nos in
vertendo commoditati consulimus et ex nostro more brevius
et magis abstracte loquendi sola att particula suethica
(germ. dass) utimur; in quibus nonnumquam videre oportet,
ne loci sensum non recte interpretemur. Sicut in Mil. 977
Hercle occasionem lepidam, ut mulierem excludam foras”
sine dubio quaerit Pyrgopolinices qua ratione id fiat; ac
statim post consilium servi audire vult. In eiusdem fabulae
v. 810 interea tace: ut . . . partis defendas tuas, minime
inter se cohaerent ¢ace et defendas, sed hoc paratactice
positum est. Et in eiusdem fabulae v. 1132 cum haec dicit
Palaestrio: nunc ad me ut veniat usust Acroteleutium,
exquirit, quo modo veniat, exoptat ut veniat; usus est
paratactice vel parenthetice additur. Et continuat sermonem etiam
magis concitatum: pro /uppiter et quae sequuntur,
simulatque eos ipsos, quos voluerat, adeuntes vidit. In eiusdem
fabulae v. 1094, ubi Pyrgopolinices dicit: quid nunc mis
auctor ut faciam Palaestrio de concubina*® commoda videtur
hypotactica ratio; sed vide ne falso. Paratacticam esse
! Ita et alii et Goetz; hoc loco Ussing actutum decumbamus scribi
maluit; neque certa est codd. lectio.
? Extrudam ex Lambini coniectura multi.
3 Libri mihi nunc es (est).
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 13:58:03 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r1/0087.html