- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Første bind /
76

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

76 F. Gustafsson: apparet ex Pseud. 1166, ubi prorsus absolute dicitur quid nunc mihis auctor, Simo*; et saepe quid ita ponitur. Multa igitur sententiarum genera eaque, si hodiernis grammaticae praeceptis satis confidimus, plane diversa, comparativa aut finalia aut consecutiva, ex uno atque eodem fonte, ut particulae significatione interrogativa, exstitisse contendo. Quare ad aliorum quoque ortum explicandum nescio an eadem illa significatio recte valeat. Sic cum dicitur Mere. 999: spero . . . tempus tale eventurum, ut tibi gratiam referam parem, ita videtur tale enuntiatum exstitisse, ut si diceretur «quo modo referam gratiam? spero tale tempus eventurum». Ea autem loquendi genera, in quibus interrogativam ut particulae significationem difficilius aut omnino non. agnoscimus, ea apud antiquissimos auctores aut non reperta sunt aut legentibus occurrunt rarissima; talia sunt: ut omittam, ut ita dicam, in eo esi ut, accidit ut, accedit ut, reliquum est ut, interest ut, constituo ut, decerno ut, id ago ut, ut sumptivum, substantiva et pronomina uć particula explicata, alia nonnulla. Verum ne eorum quidem omnium explicatio interrogativam ilam rationem aspernatur. Si dicas: accidit μ una venirent, sine dubio aliquando fuit: ut una venirent? ita accidit («det föll sig så»). In sententiarum ordine minime equidem haereo, qui vix ullam latini sermonis sententiam verti posse videam nisi multis vocabulis transpositis; quod in sententiis collocandis non minus saepe evenit. Ilis, quos adhuc studui adumbrare, finibus non continetur ut particulae usus. Neque enim ea posita solum de certa quadam re, quo modo se habeat, interrogatur, sed etiam ad totum enuntiatum plerumque ut pertinet, ut maiore vi et ipsum uć et enuntiatum efferatur. Quod duobus modis contrariis fieri potest, ut aut adfirmetur enuntiatum, aut negetur. Si dicas: ut tremit! id expetas responsum: «ita, tremit». Sin autem dicas: me ut quisquam norit, Plaut. Pers. 132, id expetas responsum: «immo, nemo novit». In utroque attenuata est modi indicatio; utrum adfirmet an neget μί parti- ! Mihi es et alii libri et A (?).

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Jun 16 13:58:03 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r1/0088.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free