Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
82 F. Gustafsson:
non vera videantur (Cic. fin. I, 14), quin id ita exstiterit
ut si dicas: «quo pacto ea non vera videantur?!» Etiam
magis vexatus est variis interpretationibus, in ellipsi potissimum
innixis, Horatii locus sat. I, 3, 120
nam ut ferula caedas meritum maiora subire
verbera, non vereor.
Nonne parataxis est: quo modo ferula caedas?!
Ceteroquin hoc moneo, si quando metuendi verba cum
ut coniunguntur, quod apud Plautum rarius accidit, μέ
particulae potius inesse videri significationem vere interrogativam,
ut Cure. 464 ornamenta quae locavi metuo ut possim
reciperare (primitus fuit: quo modo possim?) et Bacch. 761
insanum magnum molior negotium metuoque ut hodie
possiem emolirier.
Sed ut ad Horatii loċum revertamur, illud uf, quod
negative interrogantis vel exclamantis diximus, illa aetate
nondum obsoletum fuisse ex ipso Horatio apparet; unum adfero
exemplum epod. 17, 56 impune ut urbem nomine impleris
meo?! Eiusdem modi ut puto primitus fuisse in loquendi
formula, posterius orta, tantum abest, ut . . . ut...
Videamus, quaeso, exemplum Cic. Brut. 8S0, ubi unum est uć:
tantum abfuit, ut inflammares nostros animos: somnum
vix tenebamus; ortum videtur ex illo: quonam pacto tu
inflammares?! Quod poni solet alterum zé, adfirmative
exclamativum primitus videtur fuisse: íantum abest ut laeter, ut
potius lacrimem.
- Sed ex illo Bruti loco, qui erat de somno, omen mihi
capiendum video, tandem ut finem faciam. Ex paucis
potissimum Plauti fabulis exempla adhuc collegi, ex iis pauca elegi
ac ne ea quidem omnia protuli interrogativae et exclamativae
ut particulae, non ut rem absolverem ac vobis probarem,
sed potius ut inchoarem tantum et coram vobis, V. D.,
tamquam experirer. Multo autem latius hic usus, haec
significatio patet, multo saepius saltem latet in uć particulis,
quae relativae habentur. Atque licet in nonnullis locis erra-
. verim, tantum mihi iure videor contendere: quaecumque fuit
ut particulae prima origo, multum in antiquo sermone latino
valuisse et proprie interrogativam significationem et positive
exclamativam et negativam; ex tribus illis significationibus
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 13:58:03 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r1/0094.html