Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
112 C. Joergensen: de Corn. Nep. v. Att. c. 3.
Mindre meddelelse.
De Cornelii Nepotis vit. Attici c. 3.
Commemoratis Attici in Athenienses beneficiis haec (in editionibus
novissimis) ait Cornelius: quam diu affuit, ne qua sibi statua
poneretur, restitit, absens prohibere non potuit ; itaque aliquot ipsi et Phidiae
locis sanctissimis posuerunt.
Phidiae nomen huc non pertinere multi recte judicaverunt; in vero
nomine restituendo ita dissentiunt, ut editores nihil mutare maluerint.
Nuper Gercke in societate Berolinensi archaeologorum (Jahrb. d. d. arch.
Instit. V, 1890, Anzeiger p. 106) pro Phidiae nomine Fidei substituere
voluit. At in noto vocabulo, quod est fidei, vix librarius erraverit. Minus
usitatum nomen a librario mutatum esse apparet, nec dubito, quin
scripserit Nepos ipsi οἱ Piliae scilicet uxori Attici statuas aliquot positas
esse. Uxoris nomen ex epistolis Ciceronis notum est.
Statuas autem Romanorum et Romanarum et Athenis et aliis locis
jam ante Attici aetatem fuisse inscriptiones testantur, velut Athenis duas
Luculli (C. I. A. III 562, 563) et unam Liciniae (ibid. 865) sororis aut
filiae Luculli. Postea Juliae Augusti filiae uxoris Agrippae statuam Deli
positam inscriptio (Bull. Corr. Hell. lI p. 399) ostendit et Ti. Claudii
Novii cujusdam uxoris Damostheniae ibidem (Ib. III p. 160). Forsitan
aliquis Attici uxorisque statuarum vestigia et inscriptiones dedicationis ex
terra Attica eruat.
Poteram hic subsistere et alterutram conjecturam eligendi potestatem
viris doctis relinquere, sed utraque conjectura jam pridem proposita est
et ut fit in libris lectitatis obruta et obscurata verbis editorum et
commentatorum turbae. Fidei scribi voluit Lipsius lib. 1 Elect. cap. 14; Piliae
jam multo ante viris doctis in mentem venisse Paulus Manutius testatur,
qui eam conjecturam confutare studet (comment. in Cic. ep. ad Quint. fr.
II, 3 sub fin.) hoc argumento, quod uxorem constat duxisse Atticum anno
56 mense Februario, multis annis post quam Athenas reliquerat. At in
verbis Cornelii, quae supra adscripsimus, hoc necessario inesse, quod
Manutius voluit, ut statim abeunti aut proximis annis statuae positae sint,
non nobis videtur; neque enim dubium est, quin Atticus saepe in Epiro
commorans Atheniensibus sua pecunia et suis officiis postea quoque
causam justam praebere potuerit, cur eum (et uxorem) honore statuarum
afficerent; nam, ut ait Cornelius, eum [etiam absentem] in omni
procuratione rei publicae actorem auctoremque habebant.
Hauniae, m. novembri 1892.
C. Joergensen.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 13:58:03 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r1/0124.html