Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
De duobus Pindari locis.
Scripsit A. B. Drachmann.’
Pyth. VIII postquam Pindarus ad comparationem inter
Aristomenem victorem et Alemaeonem instituendam vaticinium
quoddam Amphiarai attulit, ita pergit (vs. 55 Momms):
τοιαῦτα μὲν ἐφϑέγξατ᾽ ᾿Αμφιάρηος. χαίρων δὲ καὶ αὐτὸς
᾿Αλκμᾶνα στεφάνοισι βάλλω, ῥαίνω δὲ καὶ ὕμνῳ, γείτων ὅτι μοι
καὶ κτεάνων φύλαξ ἐμῶν ὑπάντασεν ἰόντι γᾶς ὀμφαλὸν παρ᾽
ἀοίδιμον, μαντευμάτων τ᾽ ἐφάψατο συγγόνοισι τέχναις. His
epodus finitur; quae in stropha sequuntur, ad victoris res
sine dubio pertinent et ab iis quae praecedunt omnino
segreganda sunt. Ipse autem quem attuli locus, variis
interpretum conatibus vexatus, et oratione simplici et sententia
vix. dubia esse videtur; de structura verborum, postquam τὲ
a Triclinio post ὑσπάντασε illatam expulsum est, ambigi nequit,
nisi quod in vs. 60 vel dativum τέχναις vel genetivum
μαντευμάτων Cum páwarto iungere usus loquendi Pindaricus
sinit; utrum autem facias, ad sensum nihil interest. Itaque
totam locum Latine sic interpretabimur: Et haec quidem
Amphiaraus. Sed ipse quoque lubens Alcmaeoni coronas
do cantuque perfundo, quod vicinus meus pecuniaeque meae
custos ad celebratum carminibus terrae umbilicum proficiscenti
obvius factus et patria arte vaticinari aggressus est (sive
malis: patriam vaticinandi artem aggressus est).
His verbis quid dicere voluerit poeta, brevi explicatione
indiget. Postquam Amphiaraum Alemaeonem praedicantem
induxit, se quoque eundem praedicare velle addit, fictione
quadam poetica adhibita, quasi verba Amphiarao tributa non
ipsius Pindari sint. Alemaeonem autem quod vicinum sibi
τ Summam huius disputatiunculae die 23 Oct. 1890 cum sodalibus
societatis historico-philologicae communicavi.
Nord. tidsskr. f. filol. 3die række. I. 11
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 13:58:03 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r1/0173.html