- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Første bind /
162

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

162 A. B. Drachmann: et pecuniae custodem dixit, hoc ex sollemni Graecorum usu pecunias in templis deponendi explicandum esse Boeckhius vidit. Itaque ex hoc loco efficitur, Alemaeoni Thebis sacellum aedibus Pindari vicinum fuisse (neque enim illa γείτων ὅτι μοι aliter accipi possunt); quae res quamquam de Thebana Alemaeonis religione aliunde non constat, nihil omnino miri habet. Hic igitur Alemaeon, cuius aedem Thebis Pindarus frequentabat, poetae Delphos proficiscenti obvius factus vaticinium edidit. De somnio cogitare fere cogimur, quamquam et vigil Pindarus Alemaeonem videre et audire videri poterat; sed illud simplicius et ad «patriam artem» aptius; nam Amphiaraus in somnis vaticinabatur. Quid sibi vaticinatus sit Alcmaeon, poeta dicere omisit, neque id nos, cum omni praeterea rei notitia destituti simus, coniectando eruere possumus. Recentis memoriae rem poetam significasse consentaneum est; itaque profectionem illam Delphicam Pythiorum causa in quibus vicerat Aristomenes institutam esse veri simile est! Pindarum provectiore saltem aetate tales in somnis visus habuisse traditum est (cfr. vita Vrat., vita Eustath. p. XVI Christ.), neque hoc fide indignum; hoc autem carmen, si Bergkii rationes sequimur, anno aetatis fere septuagesimo composuit. Illud unum nonnihil admirationis habet, cur poeta huius rei in carmine epinicio mentionem fecerit; quod ne factum esse statuerent interpretes, aut vaticinium ad victoriam Aristomenis pertinuisse crediderunt aut in alia omnia abierunt. Haec ut refutatione parum digna omittemus; illud quoniam veri quadam specie commendatur, breviter persequemur. Primum igitur eius inter poetam et puerum victorem necessitudinis, ex qua sola eiusmodi vaticinium proficisci posset, in reliquo carmine nullum vestigium est; at cum haec omnino solita poetae condicio esset, ut victorem ante victoriam ne nomine quidem nosset, ubi aliter res habebat, hoc signi- ! Prorsus eodem modo locum breviter interpretatus est E. Rohde (Psych. p. 177, not. 1). v. Wilamowitz (ind. lect. Gott. sem. aest. 1893, p. 17) ex hoc loco efficere videtur, Alemaeonem non semper vaticinandi laude caruisse; mihi quidem videtur poeta contrarium significare. Cfr. etiam Rohde |. 1.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Jun 16 13:58:03 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r1/0174.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free