- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Første bind /
164

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

164 A. B. Drachmann: 90 μή με λίποι καϑαρὸν φέγγος. Aiyíva te γὰρ φαμὶ Νίσου τ᾽ ἔν λόφῳ τρὶς δὴ πόλιν τάνδ᾽ εὐκλεΐξαι σιγαλὸν ἀμαχανίαν ἔογῳ φυγών" ἐπ. οὔνεκεν, εἰ φίλος ἀστῶν, εἴ τις ἀντάεις, τό γ᾽ ἐν ξυνῷ Neποναμένον εὖ μὴ λόγον βλάπτων ἁλίοιο γέροντος κρυπτέτω" 05 κεῖνος αἰνεῖν καὶ τὸν ἐχϑοὸν παντὶ ϑυμῷ σύν γε δίκᾳ καλὰ δέζοντ᾽ ἔννεπεν. πλεῖστα νικάσαντά OE καὶ τελεταῖς ὡρίαις ἐν Πὼᾳαλλάδος εἶδον ἄφωνοί ὃ᾽ ὡς ἕκασται φίλτατον παροϑενικαὶ πόσιν ἢ υἱὸν εὔχοντ᾽, ὦ Τελεσίκρατες, ἔμμεν. Totum systema cur exscripserim, statim apparebit. Textus enim corruptela laborat iam pridem sanata illa quidem, sed vera lectio Hermanni coniectura reperta nondum vulgo admissa est. Vs. 90 sq. ut in codicibus leguntur, intellegi non possunt nisi de victoriis ipsius Pindari Aeginae οἱ Megaris reportatis; sed hoc ut per se omni veri specie caret, ita a poetae mente alienum fuisse facile demonstrari potest. Asyndeton a quo vs. 97 incipit explicativum est; explicat autem illud καλὰ ῥέζοντα vs. 96. Itaque cum inde a vs. 97 Telesicratis victoriae celebrentur, etiam vs. 93—96 huc referri necesse est; tum vero propter illud οὔνεκεν initio vs. 93 positum etiam in iis quae proxime praecedunt de Telesicratis victoriis mentionem factam esse sequitur. Accedit quod πόλις ἥδε ubi sic nude ponitur victoris patriam significat (P. VIII 99. O. V 20); Pindarus autem se victoriis Cyrenen honestavisse iisque simul ipsum praeclaro facinore silentium vitasse dicere non potuit; neque omnino illa σιγαλὸν ἀμαχανίαν ἔργῳ φυγών Pindari personae apta sunt; immo athleta ἔργῳ, h. e. victoria gymnica, silentium vitat, cum a poeta praedicatur. Rem expedivit Hermann εὐκλέϊξας scribendo, adhibito loco simillimo P. ΠῚ 75 sq., ubi eodem modo φημὶ rectae orationi interponitur. Ab vs. igitur 90 omnia ad Telesicratem pertinent; in cuius victoriis commemorandis eam divisionem instituit poeta, ut primum peregre reportatas, deinde loco communi interposito domesticas afferret. Similiter

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Jun 16 13:58:03 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r1/0176.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free