Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
De duobus Pindari locis. 165
N. X 33 sqq. victoriae Athenis reportatae ab ceteris Vvs.
22—28 enumeratis separantur.
Totum de victoriis Telesicratis locum orditur Pindarus
ab sententia haud infrequenti, ut se in victore laudando
multa breviter complexurum iustumque modum servaturum
profiteatur. Sed mentione iusti modi vel potius ipso vocabulo
καιροῦ abusus! ad Iolai fabulam transgreditur, deinde
Herculem quoque et Iphiclem commemorat; quorum mentionem
ab h. 1. plane alienam quodam modo excusat, cum illa
addit: «ignavum illum qui Herculem non praedicet neque
Dircaeae aquae semper meminerit, quae illum et Iphiclem
nutrivit»; addit denique illud propter quod in haec omnia
abierat: «quibus ego, quod me ex voto summo beneficio
affecerunt, gratiam carmine profitebor» (κωμάσομαι); hic autem
κῶμος, qui idem est atque ὕμνος (nam κωμάσομαι αὐτοῖς
nihil aliud est quam ὑμνήσω αὐτούς) ipse hic locus est, quo
Pindarus Herculi et Iphicli debitas laudes reddit. Usus futuri
temporis in eiusmodi locutionibus Pindari proprius est; cfr.
OIV 7. VI 21. IX 25. X 79. XI 14 (ubique futurum
tempus non ad ea refertur quae sequuntur, sed quae praecedunt
vel cum maxime dicuntur). Restant illa: Χαρίτων κελαδεννᾶν
μή μὲ λίτοι καϑαρὸν φέγγος; quibus poeta ad propositum ita
revertitur, ut ne Gratiae se relinquant, h. e. ne iustae et
propriae carminis componendi rationis obliviscatur, precetur
(sie iam Rauchenstein [Ein]. not. 136] haec verba enarravit;
cfr. vs. 2: σὺν βαϑυζώνοισιν ἀγγέλλων Τελεσικράτη Χαρίτεσσι
γεγωνεῖν).
Habemus igitur locum alteri quem tractavimus eatenus
similem, quod hic quoque poeta fabulosa quadam
narratiuncula inducta occasionem arripit de deorum in se benevolentia
nonnulla inserendi; est autem hic locus illo etiam clarior,
quod hic se Pindarus a proposito aberravisse aperte fatetur;
itaque hic cur in beneficio quod sibi ab heroibus tributum
dicit, quicquam quod ad victorem sive victoriam pertineat
quaeramus, non modo nulla causa est, sed ne licet quidem
id facere. Ceteroquin locus P. IX multo impeditior est,
primum ob duritiem transitus qui in duplici καιροῦ notione
' Cfr. quae de hoc loco disputavi De rec. interpr. Pind. p. 284 sqq.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 13:58:03 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r1/0177.html