- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Andet bind /
25

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Vald. Thoresen: In Ciceronis de divinatione libros. 25 uno Davisio, qui intellegere sese negat, qui lapsus dici possit vetustus, cum duobus circiter annis Tullii consulatum praecesserit, quare vetusta scribendum suspicatur, nemo de scriptura videtur dubitasse. Ernesti, cui assentitur Scheller, poetice dictum esse putat pro lapsu rerum vetustarum. Inepte; nam lapsus rerum vetustarum non magis ipse vetustus dici potest quam mors militis saucii saucia mors; sunt enim quidam fines orationi, quamvis sit poetica. Hottingero illa verba non de signis deorum ceterisque rebus deturbatis, sed de Catilinae consiliis intellegenda esse videntur; vetusto igitur idem esse atque ante praestituto. Goerenz vetusto verbum (si non verbis, at sententia) diu eæspectato interpretatur. lisdem similibusve modis cetera interpretantium cohors. Hae interpretationes non multum inter se differentes statim inspicientibus minus displicent. Verum nemo exempla attulit ad illum verbi usum probandum. Vereor, ne nulla inveniri potuerint; equidem nihil eiusmodi vidi neque reperiri posse credam nisi videro. Haec omnia meo quidem iudicio nimis artificiose enarrata sunt, sive ea verbo simulacra deorum significari putamus — quae non utique fore deus canebat, sed casura — sive, satis obscure, Catilinae consilia. Et ne codicum consensu acquiescamus, ex quattuor praecipuis duo (AA) lapsús, non lapsu exhibent. | Mihi iam non potest dubium esse, quin locus sit corruptus. Ut enim /apsu verum sit, tamen verbum aliquod desideratur, ad quod vetusto apte applicetur. Hoc autem latere suspicor in extremo verbo cecidere, unde eliciendum videtur ere i. e. aere. Ab hoc tanquam fundamento coniecturae profectus tale quid dici concludo: signum aliquod ex aere vetusto de caelo tactum concidisse. Sed signa illa deturbata cum infra commemorentur, hic quid dictum fuisse putem, non video, nisi hoc fere sit: Iovem ista cecinisse, cuius simulacrum aeneum fulmine depulsum esset. Quod accidisse etsi non diserte Cicero tradit, tamen et ex verbis ipsius intellegitur (in Cat. III 8, 20) et testimoniis Cassii Dionis 1 Testimoniis ex parte utor Moseri. Priorem Davisii editionem non habui ad manum; in altera res plane tacetur.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Jun 16 15:33:36 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r2/0037.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free