Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
26 Vald. Thoresen:
(hist. Rom. XXXVII 9) aliorumque (Iul. Obsequ. 122, Arnob.
VII 37) omnis tollitur dubitatio. Sanandum nobis deinde
verbum, quod dilaniavimus, cecidere. Opem feret quod
praecedit; contendere mihi videor posse, tandem (tand) cecidere
natum esse ex ćum decidit aere.
Huc usque vix dubitans progressus sum; hic vero desinit
fiducia. Primum mihi dubium est, utrum /apsus scribendum
sit an /apso. Illud duorum codicum auctoritate commendatur,
sed difficultatem habet. Non illam dico, quod lapsum dicitur
aliquid cecidisse, in quo dicto Latini nihil abundans viderunt?
(satis sit hos nominasse locos: Verg. Aen. VI 310 /apsa
cadunt folia, Prop. V (IV) 4, s4 sidera lapsa cadunt, Ovid.
fast. III 29 sq. lapsa capillis decidit... vitta). Sed si lapsus
tenemus, verba, quae sunt aere vetusto, non de statua ipsa
intellegenda sunt, sed aut de columna aut de pedum vestigiis
(ut Ciceronis verbis utar infra positis); sin aes id dicitur,
in quo collocatum erat, simulacrum ipsum vix putandum est
aeneum fuisse. An saxea imago fuit in aenea columna posita?
Eadem difficultas manebit, si apsu retinebimus. Sin paulo
audacius /apso scripserimus, ista dempta erit molestia.
Pervenimus iam retrorsum eundo ad prima versus verba
atque ea quae. Hic quid scriptum fuisse statuamus, nescire
me fateor; latere tamen credo in gue aut quae syllabis qui.
Mutato solo quae sic habebimus: atque ea qui lapso (lapsus)
tum decidit aere vetusto, haec fore... frequentans, ipse
deum genitor . . . canebat. Melius fortasse aeque (vel aeque
ac) qui... Sed hoc vix ausim ne verisimile quidem iudicare.
Demonstrasse mihi videor, locum vitiatum esse, et
quaedam veri vestigia invenisse. Sed medico etiamnunc opus est.
113.131.)
In alio eiusdem fragmenti versu et mendum inesse mihi
persuasum est et curationem me indicare posse confido. Sic
versus traditur:
otia qui studiis laeti tenuere decoris.
' Non consului synonymicae rei scriptores; sed, nisi fallor, principio
hoc interest inter lapsum et casum, ut labi dicatur, quod pondere victum
momento excutiatur, cadere, quod momento excussum deorsum feratur,
ita ut a lapsu casus incipiat.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 15:33:36 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r2/0038.html