Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
In Ciceronis de divinatione libros. 27
Sed quis ita unquam locutus est: oftia studiis tenuere?
Tacent interpretes, quod sciam, omnes. Sine dubio pro
tenuere reponendum est ftrivere. Nam ut tempus (aetatem
cet.) terere (conterere) pervúlgatum est, ita hoc ipsum odia
vel otium terere his saltem locis reperimus: Liv. 1 57,5, Verg.
Aen. 1V 271, Tac. hist. 1l 34, Stat. silv. 111 ὅ; 61: Neersemper
terere idem significat, quod perdere; non raro sine
vituperatione dicitur, velut ipse Cicero in Laelio (27, 104) de re
simillima sic scribit: nam quid ego de studiis dicam
cognoscendi semper aliquid atque discendi, in quibus ...omne
otiosum tempus contrivimus? Cuius usus exempla et alibi
invenias collecta et apud Fr. Kritzium ad Sallustii
Catilinam 4, ı.
Hoc unum dubitavi, utrum f#rivere scribendum esset an
teruere. Constat enim sic quoque in perfecto tempore dictum
fuisse. Sed cum Charisius (ed. Keil. p. 248) eam formam
uni Apuleio attribuerit, huc eam trahere non sum ausus, etsi
ita propius accederemus ad litterarum vestigia’.
17, 32.
Ex quo factum est, ut eum (Attum Navium) ad se rex
Priscus arcesseret; cuius cum temptaret scientiam
auguratus, dixit ei, cogitare se quiddam... Hic cuius minus
apte de Atto Navio ponitur, cum Attus perpetua oratione
commemoratus sit, Tarquinius hic demum inducatur. Cum
1 Terendi verbo saepius contigit, ut in codicibus ab aliis verbis
similibus depulsum sit. Duos nominabo locos, quos eodem modo sanari
posse arbitror. In Ser. Sulpicii epistula ad Ciceronem scripta (ad fam.
IV 5) sic scribunt (§ 3): ut cum aliquo adulescente primario coniuncta
aetatem gereret. Pro gereret coniectura alius ageret, alius degeret
scripsit; ego malim fereret. Sed hoc dubium; vix dubium, quod sequitur.
Etenim in Taciti annalium 1. XII c. 54 extr. haec verba legimus: sed
Quadratus Felicem inter iudices ostentavit, receptum in tribunal, quo
studia accusantium deterrerentur. Prave; nam accusantes deterreri
possunt, studia accusantium imminuuntur. Et si quis tamen dubitat,
num restitui debeat detererentur, is velim inspiciat alium locum eiusdem
scriptoris (hist, ll 76), ubi ita scribit: sé quid ardoris ac ferociae miles
habuit, popinis et comissationibus et principis imitatione deteritur.
Eiusdem significationis verbum, imminuendi ac sedandi, utriusque sensus
loci postulat.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 15:33:36 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r2/0039.html