Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
28 Vald. Thoresen:
temptaret fortasse dictum esse potest ea sententia, ut idem
sit quod cum temptare vellet; sed rarior tamen hic usus est.
Itaque sic cogitaveram sanari posse traditam scripturam: qui
contempta re (ea, quae supra narratur) ef scientia auguratus
diæit ei... Ceterum alia se offert ratio, quae nescio an non
neglegenda sit; notandum certe est, omnes, qui de cote
novacula praecisa tradiderint, Dionysium Halicarnassensem (III 71),
Livium (I 36), Valerium Maximum (I 4, 1), Florum (I δ),
Lactantium (div. inst. II 7), addere, Tarquinium veteribus
equitum centuriis alias adicere cupientem ab Atto Navio esse
prohibitum; id regi stomachum movisse. Quod cum unus
Cicero omiserit, non nego, fieri posse, ut vitium loci prorsus
aliud sit; excidisse possunt post cuius (i. e. regis) cum verba
quaedam hoc ipsum continentia. Sin ita se res habet, non
iam locus erit coniecturae, quam supra proposui.
1.25,53.
Cicero postquam Aristotelem auctorem secutus narravit,
Eudemo Cyprio praeter alia praedictum somnianti fuisse, fore,
ut quinquennio post domum reverteretur, quinto autem anno
exeunte proeliantem eum ad Syracusas cecidisse, sic pergit:
ex quo ita illud somnium esse interpretatum, ut, cum
animus Eudemi e corpore excesserit, tum domum revertisse
videatur. Sensum hunc esse apparet, si traditam scripturam
retineamus, ut /omines (coniectores) dicantur ex eo, quod
accidisset, ita somnium explicavisse. Sed hoc Aristotelem
dicere voluisse, non est verisimile; suam profecto
interpretationem proponit vel eam, quam res ipsa eventu probavisset.
Accedit, quod, si ita Cicero scripsisset, non utique videatur,
sed videretur subiecisset, quod Ernesti reponi iubet; addere
debuit excessisset pro eo, quod est excesserit. Non male
Rath scriptum fuisse putat interpretandum. Nam quod
Gellius (noct. Att. XV 13,1) Ciceronem testatur in primo
libro de divinatione interpretata passivo sensu dixisse, non
hunc locum respexisse videtur, sed alium, qui infra sequitur
I 52, 11s. Nam interpretata dicit, non interpretatum. Verum
tamen praetulerim alia mutatione levi ex delere, ut dicatur
quo ita illud somnium esse interpretatum, i. e. quem even-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 15:33:36 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r2/0040.html