Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
In Ciceronis de divinatione libros. 29
tum (ipsum; non homines ex eventu) eam illi somnio dedisse
interpretationem.
I 34, το.
Cum in verbis /egatique illud, in quo inerant sortes,
collocavissent aliquid deesse appareat vel corruptum esse,
campus patet coniecturis; coniecit autem Ernesti /egaíique vas
illud, Orelli legatique sitellam. Melius fortasse /egatique
quasillum scribemus. Librarium enim, si in codice suo
quasillum viderit, quas illum legisse, veri est simillimum, unde,
cum quas ut sensu carens abiceret, ilud pro illum scriberet,
facile oriri potuit mendum.
\
I 44, 99.
. . . exponitque (Sisenna) initio belli Marsici et deorum
simulacra sudavisse et sanguinem (vel sanguine) fluxisse...
Quid sit sanguine(m) fluxisse, non intellego; de simulacris
quidem sanguine sudantibus nimis obscure dictum esset.
Nonne sanguine pluisse? Cfr. 11 27, 58.
1 45, 102.
Itemque in lustranda colonia ab eo, qui eam
deduceret, et cum imperator exercitum, censor populum lustraret,
bonis nominibus, qui hostias ducerent, eligebantur. Spuria
videntur esse haec verba: ab eo, qui eam deduceret.
Primum enim aequitas membrorum locique concinnitas istis
verbis adiectis plane perturbatur, sive ad eligebantur ea
referimus sive ad /ustranda; deinde quid est, quod unus
nominetur, cum constet coloniis deducendis tres viros
praefuisse? Has ob causas persuasum mihi est, haec verba
lectoris alicuius inscitiae deberi.
153, 120. l 32, 69. ll 45, 94.
Fademque efficit in avibus divina mens, ut tum huc,
tum illuc volent alites, tum in hac, tum in illa parte se
occultent, tum a dextra, tum a sinistra parte canant
oscines. Primum quo iure Ernesti verba alites et oscines,
quae abesse posse non negat, eleganter addita esse dicat,
non video. Hoc video, si ea verba vera sint, media illa tum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 15:33:36 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r2/0041.html