- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Andet bind /
30

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

30 Vald. Thoresen: in hac, tum in illa parie se occultent inconcinna ineptaque esse. Sed subditicia haec esse, non ob eam solam causam iudico — nam de concinnitate disputantes in lubrico versamur —; scire velim, quid hoc additamento proficiatur. Aves enim occultant se, ubi non apparent, nec video, cur absentes aves commemorentur; nihil quidem ad auspicia! Et si utrumque dici necesse est, et cum appareant aves, et cum non appareant, divinam mentem effectricem adesse, utrumque iam primis verbis comprehensum est; nam in quam caeli partem volat avis, in ea apparet, nec alibi usquam. Verum nihil attinet de hac re plura disputare; Ciceronis manui 1118, quae dixi, verba non videntur attribuenda esse. Sed hoc pluribus locis animadverti, e tribus orationis membris coordinatis medium aut sine dubio eiciendum esse aut certe suspicionem movere; quod utrum e margine errore librarii irrepsisse putem, an consulto additum esse lectoris alicuius libidine, non universe statuo. Ita II 11,926. e verbis /Aaustos aut acceptos aut libatos Rath media illa aut acceptos spuria esse vidit (coll. I 49, 110 #austos animos et libatos); incommode enim interrumpi orationem metaphoricam /austos — libatos interiecta voce propria acceptos, recte iudicat Moser. — Idem Rath Il 55, 114 in yerbis a constantia atque a mente atque a se ipse discessit ea, quae sunt atque a mente, interpretationem suspicatur esse eorum, quae sequuntur; nam a mente discedere, inquit, quid aliud est quam a se discedere? nec in oratione soluta atque geminari solet. — Tum quod II 63,130 divinationem Chrysippus his verbis definire dicitur: vim cognoscentem et videntem et explicantem signa, quae a dis hominibus portendantur, verba, quae sunt et videntem, Hottingero visa sunt falsa. Addere potuit, istis abiectis aptius nostram definitionem in illam Stoicorum casuram esse, quam Sex. Empiricus affert (adv. mathem. IX 130): ἐπιστήμη οὖσα ϑεωρητικὴ καὶ ἐξηγητικὴ τῶν ὑπὸ ϑεῶν ἀνϑρώποις διδομένων σημείων. — Paulo post, lI 67, 139, e verbis membris et corpore et sensibus Davisius, codices quosdam minoris momenti secutus, θέ corpore delendum esse censet, nec promptum est intellectu, quid hoc loco inter corpus et membra intersit. — Addo duos locos, quibus idem mendum arbitror commune esse; II 32, s9 de Aio Loquenti sic dicitur:

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Jun 16 15:33:36 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r2/0042.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free