Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
In Ciceronis de divinatione libros. 31
t
postea quam el sedem et aram et nomen invenit, obmutuit.
Quae sit ista sedes Aii Loquentis, ex alio loco cognovimus
(I 45, 101), unde apparet, nihil aliud fuisse nisi aram illam
saeptam. Abundat igitur hoc medium et aram. Accedit,
quod, cum nomen invenire saepe dicatur, et sedem quoque
invenire facile intellegatur, istud mirum saltem videtur, aram
invenire. Ac mihi quidem non dubium est, quin eam vocem
lector aliquis addiderit ad explicandum verbum sedem, unde
in textum invaserit errore pervulgato. — Simile est, quod
II 45, 94 legimus: sed quae tanta dementia est, ut in
maxumis motibus mutationibusque caeli nihil intersit, qui ventus,
qui imber, quae tempestas ubique sit! Quasi vero necesse
sit, imbrem ubique esse! Ac tum quoque absurdum esset
quaerere, qui imber. Qui ventus sit id est unde flet ventus;
quae tempestas sit id est qui sit caeli status. Sed qui
imber sit, quis est, qui intellegat? Ego non possum. Sin
interrogat quis, unde venerit illud medium, hic ut aliis
compluribus locis nescire me cogor fateri.
Il 6, 16.
Medicus morbum ingravescentem ratione providet,
insidias imperator, tempestates gubernator. Nihil videtur
esse, cur ad pluralem numerum tempestates transeatur; fieri
potest, ut pluralis numerus verbi, quod antecedit, insidias
librarium in errorem induxerit. Itaque tempestatem suspicor
scriptum fuisse.
I6, 17%
Vident (astrologi) e; constantissimo motu lunae, quando
illa, e regione solis facta, incurrat in umbram terrae,
quae est meta noctis, ut eam obscurari necesse sit. Adiectio
sententiae relativae quae est meta noctis minus apta est.
Non enim illud spectavisse potest Cicero, ut, quid esset
umbra terrae, his verbis explicaretur; nam id per se-
intellegitur; immo, quid meta noctis sit, explicatione eget, et ita
alio loco dicitur (de re publ. I 14, 2): ...incideret luna in
eam metam, quae esset umbra terrae. Non nego, fieri
posse, ut Cicero occasione oblata lectoribus explicare voluerit,
quid meta noctis esset, quod dictum aliunde notum esse cen-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 15:33:36 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r2/0043.html