Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
32 Vald. Thoresen:
seret; ita hic erit sensus sententiae relativae: quae eadem
meta noctis appellatur. Sed simplicius multo res expedietur,
si istam sententiam lectori alicui ascribemus, qui eam aut e
loco, quem laudavimus, Rei Publicae sumere potuit aut ex
aliquo posterioris temporis scriptore, qui quantopere illi metae
imagini faverint, exempla ostendunt, quae Davisius complura
collegit.
II S, 21.
Quod si fatum fuit, bello Punico secundo exercitum
populi Romani ad lacum Trasumenum interire, num id
vitari potuit, si Flaminius consul iis signis iisque auspiciis,
quibus pugnare prohibebatur, paruisset? Certe poluit. Aut
igitur non fato interiit exercitus, — mutari enim fata non
possunt — aut si fato, ... etiam si obtemperasset
auspiciis, idem eventurum fuisset. Verba, quae sunt certe
potuit, Davisius uncis inclusit, et Madvigius eventurum fuit
scribi iubet. Utrumque probandum esse censeo; sed nondum
persanatus locus est. Duplex vis igitur particulae subici
potest, ut aut idem valeat quod si vitari potuit, aut, cum
interrogando Cicero negaverit id vitari potuisse, contrarium
habeat sensum si (vel quoniam) vitari non potuit. Quorum
prius simplicius videtur esse legentibusque promptius. Sic
vero hunc habebimus sensum: si clades vitari potuit,
alterutrum concedamus necesse est, ut aut non fato interierit,
aut clades vitari non potuerit. At hoc quidem non sani
hominis est dicere: si vitari potuit, non potuit vitari. Altera
autem explicatione, quae mihi quidem videtur hoc loco durior
ac contortior esse, hic sensus evadet: quoniam clades vitari
non potuit, si fatum fuit, exercitum interire, aut non fato
interiit, aut, si fato, concedendum est, cladem vitari non
potuisse. Sed huic explicationi alia obsistit difficultas; nam
haec verba mutari enim fata non possunt post alterum
membrum (idem eventurum fuit) necessario transponenda
erunt, quod etiam C. F. W. Mueller vidit. Alibi quaeri
mendum oportere puto. Sic suspicor Ciceronem scripsisse: casu
igitur, non fato interiit exercitus, i. e. si Flaminius cladem
vitare potuit, casu interiit exercitus, non fato; mutari enim
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 15:33:36 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r2/0044.html