Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
38 Vald. Thoresen:
tam, cum nondum audiverimus, quam coactum esset
auspicium quove modo expressum. Nonne fame?
1.56, 1.
(M. Marcellus) dicebat, si quando rem agere vellet, ne
impediretur auspiciis, lectica operta facere iter se solere.
Recte Hottinger rem agere eodem sensu hic dictum esse
animadvertit, quo vulgo rem gerere (cum enim Marcellus
dicat, se iter facere, non utique de urbanis magistratuum
negotiis loquitur). Et hoc ipsum fortasse reponendum est;
fieri enim potest, ut librarius aliquis, qui gere scriptum
vidisset errore pervulgato, a littera adiecta perperam verbum
suppleverit mutilum.
114837, 79) et 1 45, 94.
Virtutis auspiciis video esse usum Deiotarum, quae
vetat (ΒΞ vetant) spectare (codd. eæspectare) fortunam, dum
praestetur fides. Obsequendum censeo B’; nam auspicia
saepe vetare dicuntur, de virtute paulo durius dictum videtur.
Simillimum errorem, nisi fallor, in his verbis (II 43, 94)
videmus: ...non intellegunt, seminum vim, quae ad
gignendum procreandumque plurimum valeat, funditus tolli ...;
nonne scribendum est valeant?
II 42, s9.
Vim quandam esse aiunt signifero in orbe, qui Graece
ζωδιακός dicitur, talem, ut eius orbis una quaeque pars
alia alio modo moveat immutetque caelum, perinde ut
quaeque stellae in his finitumisque partibus sint quoque
tempore eamque vim varie moveri ab iis sideribus, quae
vocantur (codd. vocentur) errantia; cum autem in eam
ipsam partem orbis venerint, in qua sit ortus eius, qui
nascatur, aut in eam, quae coniunctum aliquid habet aut
consentiens, ea triangula illi et quadrata nominant. Viderat
iam Ernesti, miram apodosin esse ea triangula — nominant;
sed, quod caput est, perverse tota res explicatur, ut monuit
Meyer interpres Germanus. Docebant enim Chaldaei, ut apud
Sextum Empiricum (πρὸς μαϑημ. V 39) et apud Censorinum
(de die natali 8) legimus, errantes stellas κατὰ τρίγωνον (tri-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 15:33:36 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r2/0050.html