Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
J. Bergman: Quaestiones Prudentianae. I. 117
Negari non potest, illud, quod est verða, minus apte positum
et cum ceteris parum conveniens videri. Difficultatem a Faustino
Arevalo! sublatam esse, minime intelligo, qui satis mire hoc
modo disputat:
«Si placet, ita distingue, ut ludus sit in actionibus, iocus in
verbis; et postulat poeta actiones et verba a Deo dirigi, tam ea,
quae ad continentiam pertinent, quam quae ad eutrapeliam, sive
ad animi quandam remissionem.»
Etiam si ita distingui placeret, ut proposuit Arevalus, tamen
mirum in modum langueret oratio poetae. Nam si seria et ludicra
perbene consonant, vel potius dissonant, verða tamen et zoc nihil
habent contrarii.
Quae cum ita sint, non sine causa, si non externa quadam
et a codicibus probabili, at tamen interna et in ipsa re posita,
corruptum suspicor esse hunc locum.
Scribendum censeo:
seria, ludicra, vera, iocos.
Ita sententiae optime consultum erit. Ut seria, ludicra
antitheton aptissimum efficiunt, ita contrarii quiddam, non minus
commodum, in his verbis inest, quae sunt vera, i0C0s.
Supervacaneum videtur exemplorum congeriem protrahere,
quibus probetur vocem ilam, quae est verus, eadem significare
posse quam serius, vel sincerus. Quod vel ipsa re apparet.
Levissima est mutatio, et facillime vera poetae verba in sola
(et falsa) verða corrumpi potuerunt.
C 9,16,17: corporis formam caduci, membra morti obnoxia,
induit, ne gens periret primoplasti ex germine.
Singularis est illa primoplasti vox, in qua duplex inest
difficultas. Offendimur et hybrido compositionis modo, graeca lingua
latinae admixta, et metro — longa syllaba pro brevi inserta —
neglecto. Quae vitia tollere conati sunt duo codices,
Rottendorphius primus et Thuanus (in hoc tamen manu rec. adscr.),
ubi exstat protoplasti, quae vox vere graeca non minus legibus
compositionum quam metro satisfacit.
Prohibet tamen, ne in hac scriptura quiescamus, omnium
' M. Aurelii Prudentii Clementis carmina ed. Faustinus Arevalus
(primum 1788—1789, tum inserta in «Cursum Patrologiae completum»,
quem edidit J.-P. Migne, Tom. LIX p. 797).
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 15:33:36 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r2/0129.html