- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Andet bind /
118

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

T18 J. Bergman: ceterorum codicum auctoritas, qui miro consensu difficile illud primoplasti servant. Quod ad hybridam verbi formam attinet, ea apud Prudentium non adeo mirabilis videtur. Qui etiam aliis locis eiusmodi verba habet, ut H 928 paradisicola, © 7, 93 romphealis. Magis offendunt violatae leges metricae artis. Ea Prudentii carmina perscrutatus, ubi versus trochaici tetrametri occurrunt, hos ínveni locos, in quibus dubitari possit, num brevem servare in animo habuerit poeta arsin, quam vocant, quinti pedis: C 9, “0: extimum vestis sacratae furtim mulier attigit. 12: vectibus cadit revulsis cardo in dissolubilis. Pe 1,13: nemo puras hic rogando frustra congessit preces. 40: forte tune atrox secundos Israelis posteros. 94: tamne credis busta quondam Vasconum gentilitas. Rarissimos esse vides, 5 ex universis 234 versibus. Neque horum quinque omnes necessario poetae vitio tribuendi sunt. Nam cum /srael mediam syllabam ancipitem habere constet (cfr. Sidonii carmina) et Vascöniae terrae nomine appareat literae o, quae in voce Vasconum est, quantitatem labare neque sibi recte constare, duos certe locos (Pe 1, 40; 94) e numero segregare possumus. Tertium, qui est in versu C 9, τῷ, infra ostendam corruptum esse. Reliquos, qui sunt C 9, 40, ubi in dubium vocari potest, num utrumque 7 aetate Prudentii re vera pronuntiatum sit, et Pe 1, 13 (frusíra), difficiliores esse fateor. Nihil tamen impedit, quin credamus frustrá a Prudentio in frustră corripi potuisse. Veri similior sine dubio fuisset correptio, quam ea quae est ex primoplasti in primöplasti. Si ita est, nobis necessarium non videtur poetam vitii metrici accusare, fortasse prosodici, quod vocant. Restat igitur unus hic locus C 9,17: primõplasti, cuius difficultatem metricam ita tollere licet, si Prudentium ipsum primiplasti (cfr. primīgena), non primõplasti scripsisse, hoc autem e similitudine «primogeniti» et graecae vocis ποωτόπλαστος ortum esse nobis persuasimus. Scribendum igitur ita: induit, ne gens periret primiplasti ex germine. C 9, 70: Quin et ipsum, ne salutis inferi expertes foreni, tartarum benignus inirat, fracta cedit ianua, vectibus cadit revulsis cardo indissolubilis. Ita Dressel, auctoritate plurimorum codicum fultus. Iam

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Jun 16 15:33:36 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r2/0130.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free